国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0144 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 144 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

quod nunquam de ipso aliquid uisum fuit. per hunc autem modum se habuit
negotium inter argonem & Acmat patruum suum. / qualiter barones faciunt
homagium argoni/
Et cum Argon totum istud egisset quod superius audiuistis. & fuisset in
magno palatio. & totum dominium habuisset omnes barones de omnibus
partibus qui sub dominio patris sui fuerant ei fecerunt omagium/ sicut
domino suo facere tenebantur: & obediuerunt sicut facere debebant & cum
Argon bene totum dominium h[ab]uisset misit casan filium suum bene cum
sexaginta milibus militum ad arborem sicam causa custodiendi & saluandi suam
gentem. In hunc autem modum Argon suum recuperauit dominium Acmat
quidem retinuit dominium per duos annos & argon regnauit sex anis. In capite
uero sex anorum Argon propter infirmitatem mortuus est & aliqui dicunt quod
propter potationem mortuus sit :/——
/Qualiter chyacato cepit dominium post mortem argonis
Et cum argon decessisset quidam suum patruus nomine chyacato cepit
dominium & hoc potuit leuiter facere. quia casan multum| erat longe. 121ᵛ°
verumtamen casan sciuit qualiter pater suus decesserat. & qualiter chyacato
dominium ceperat. Multum quidem doluit de morte patris set magis adhuc
doluit quia patruus patris dominium ceperat. Jllunc quidem discedere non
ualebat propter timorem inimicorum suorum. set tamen dixit se iturum cum erit
locus & tempus taliter quod de ipso talem ultionem asumet qualem pater sumpserat
de acmat. chyacato retinuit dominium & omnes obedieba[n]t ei exceptis illis qui
erant cum casan. Jste enim accepit uxorem argonis & pro se retinuit & sumebat
cum dominabus libenter solatium. chyacato quidem dominium retinuit bene per
duos annos. & in capite duorum annorum mortuus est & fuit uenenatus cum
potu :/——
Qualiter Baydu cepit dominium post mortem chyacatto :——
Cum chyacato decessiset. baydu qui patruus suus erat & xpistianus accepit
dominium. & omnes ei obediebant excepto casan cum suo exercitu &
quando casan sciuit quod chyacato diceserat & baydu dominium ceperat
doluit multum de morte chyacato. quia de ipso non poterat sumere ultionem. set
tamen dixit quod de baydu talem sumet uindictam quod de ea mundus totus
loquetur & dixit quod amplius differe nolebar. set ibit supra baydu causa tradendi
ipsum|ipsum morti. Ergo se cum omnibus suis gentibus preparauit. & iter arripuit 121ᵛ°
causa capiendi dominium. cum uero baydu sciuit quod casan supra ipsum
ueniebat magnam gentis multitudinem agregauit. & iuit ei obuiam bene per decem
dietas. & ibi statuit suum campum. & prestolabatur casan cum gentibus suis causa
preliandi cum ipso. & multum suas gentes in bene faciendo admonuit. & rogauit.

cxviii