国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0146 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 146 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

talem contratam per quam ire non ualent equi quia ibi sunt multi lacus & fontes.
& est ibi tam magna glacies & cenum quod equi non posunt per ipsam pergere. &
Jsta mala contrata durat per tresdecim dietas. & Jn singulis dyetis est quedam
posta ubi nuntij qui per contratam pergunt hospitantur. & in singulis postis
sunt bene quadraginta canes ualde magni/ paulo minores asinis/ & isti canes ferunt 123r°
ambasiatam de una posta ad aliam. & dicemus qualiter. Quoniam per totam illam
contratam equi non ualent pergere propter glatiem atque lutum. quia iste tresdecim
diete sunt inter duos montes in magnis ualibus. Et ibi glacies tam magna & cenum
quemadmodum audiuistis & ob istam causam equi non ualent pergere. Et
quia carpente cum rotis non ualent duci/ fieri fecerunt tregiam sine rotis & taliter
facte sunt quod ducuntur super glaties & lutum ita quod non nimis figuntur. &
de istis tregijs multe sunt in patria nostra. quia sunt ille super quas fertur fenum
& palea in hyeme quando est tam magna pluuia & cenum. & super istas tregias
apponitur quoddam corium ursi & postmodum super ascedit quidam nuntius &
istam tregiam ducunt sex canes de illis magnis quos uobis diximus superius. et
nullus ducit istos canes set uadunt recto itinere ad aliam postam. & trahunt
tregiam ualde bene super glatiem & cenum. & uadunt de una posta ad aliam.
uerumtamen ille qui custodit postam/ ascedit similiter super quamdam tregiam/
& facit se ducere canibus. & iste ducit ipsos per meliorem uiam. & magis rectam.
& cum peruenerint ad aliam postam inueniuntur etiam ibi canes preparati &
tregia qui ducunt ulterius. & qui porta|uerint redeunt ad eorum postam. & ita 123v°
itur per omnes istas dietas/ quia semper canes ducunt nuntios. homines quidem
qui permanent in illis ualibus & montibus illarum xiij dietarum sunt magni
uenatores. nam capiunt multas bestias magni ualoris quibus habent magnum
profectum & lucrum. quia capiunt çibellinos/ erminos uaros/ ercolinos. & uulpes
nigras. & alias multas bestias de quibus fiunt peles magni ualoris. fatiunt sua
ingenia propter que non possunt euadere. Et propter intensum frigus quod ibi
est omnes domus eorum sub terra sunt & sub terra continuo permanent. Alia
quidem ibi dicenda non sunt. & ideo ulterius procedentes narabimus de quodam
loco ubi semper est obscuritas/ hic naratur de prouincia obscuritatis//——

hic queda[m] prouincia Est enim quedam prouincia ualde ante istud regnum que obscuritas nun-
obscuritatis cupatur. ubi non apparet sol/ luna/ neque stelle. & hoc accidit ex densa cal-
igine que continue ibi regnat. nec unquam destruitur nec discedit/ ipsius
gentes nullum habent dominum uiuunt tamquam bestie. & non sunt sub dominio
dominj alicuius. bene uerum est quod tartari intrant ad eos aliquibus uicibus
in hunc modum. Jpsi quidem tartari intrant super equas puledros habentes qui
puledros dimittunt extra introitum ad hoc ut eque cum fecerint iter suum redeant/
/ad puledros nam/

cxx