National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0148 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 148 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

consuetudinem. & cum bene parati fuissent. vlau dominus de leuante iter arripuit
cum suis gentibus. & tantum equitauerunt quod peruenerunt in quamidam magnam
planiciem/ que est inter portas ferri & mare saray. Jn illa quidem planicie statuit|
campum suum/ bene & ordinate. & erant ibi diuites pampiliones & trabuche. & 125°
dixit quod ibi expectabit ad uidendum si bercha illuc cum suis gentibus ueniet.
& iste locus ubi erant/ est in confinibus utriusque gentis. Nunc de vlau dimittentes
dicemus de berca & gentibus suis/
/Qualiter bercha cum suo exercitu iuit obuiam vlau.
Quando autem rex bercha omnia sua munimina congregauit & omnes gentes
sue simul aduenerant. & sciuit qualiter. vlau cum exercitu suo discesserat.
dixit ergo quod admodo nimis posset manere. & nullam moram fecit/
set iter arripuit. et tantum equitauit quod peruenit ad planiciem ubi inimici sui
campum statuerant. & statuit campum suum prope campum vlau per miliaria
decem & habebat tam pulcrum campum quemadmodum vlau. nam se quis uidisset
pampiliones de drappis aureis & de sirico bene potu[i]sset dicere/ quod iam diu
non uidisset tam pulcrum campum & habebat etiam plures gentes quod vlau.
nam berca habebat bene circa trecenta & quinquaginta milia hominum equitum. Et
cum requieuissent per duos dies/ tercia die bercha fecit coloquium inter gentes
suas & fuit taliter adlocutus. dominj uos scitis quod postquam terram retinui
uos tamquam filios & fratres dilexi & multi uestrum iam mecum fuerunt in multis
prelijs. & magnam partem terrarum quas tenemus/ me conquirere adiuuastis. &
totum| id quod teneo est uestrum quemadmodum meum postquam uero ita est 125°
quilibet ultra posse conari deberet nostrum manutenere honorem. & hucusque
bene manutenemus. scitis etiam qualiter iste uir magnus & potens vlau uult
contra nos bellare. & habet iniusticiam & postquam ita est quod ipse non habeat
rationem. & nos ipsam a nostro latere habeamus/ quilibet ortari deberet quod
prelium obtinebimus & etiam ortari debetis in hoc uidelicet quod plures gentes
ipso habemus quia nos scimus firmiter quod ipse non habet ultra trecenta milia
equitum & nos habemus trecenta quinquaginta milia equitum/ qui sunt tam probi
& ualentes ut sui & etiam meliores. Ergo dominj clare uidere potestis/ quod
propter omnia belum obtinebimus & postquam de tam longinquis partibus uenimus
ad istud prelium faciendum/ uolo quod tercia die ab hodierna istud prelium faciamus
& eamus tam hordinate & tam sapienter quod nostrum hegotium de bono in melius
prosperetur. & uos omnes deprecor quatenus sitis ualentes & probi. et quod nos
nunc taliter habeamus/ quod totus mundus de cetero nos timeat. Nunc autem
dicere plura nolo. nisi solum quod omnes rogo ut in nominate die sitis bene
parati. & in bene agendo cor uestrum ponatis & taliter suum sermonem siniuit.
set nunc de bercha & suis gentibus dimittentes dicemus de vlau & hominibus suis

cxxii