国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0149 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
qualiter se habuerunt quando sciuerunt quod bercha & homines sui prope exercitum
uenerant /qualiter vlau gentibus suis loquitur :/|
126r° Postquam autem vlau sciuit quod bercha cum tanta gentis multitudine uenerat
congregauit magnam quantitatem uirorum nobilium in suo coloquio quos
fuit taliter alocutus o fratres filij & amici/ uos scitis quod totis temporibus
uite mee in omnibus meis opportunitatibus me iuuastis & mecum simul uicimus
multa prelia & nunquam fuistis in aliquo prelio mecum/ de quo uictores non
fuerimus. & nos hucusque uenimus ad belandum cum isto uiro magnifico berca.
& scio firmiter/ quod ipse habet tot gentes quot nos habemus & plures/ set non tam
ualentes & probas. Nam si e[ss]ent duplo plures quam sint/ cum illis bonis gentibus
quas habemus ipsos debelabimus & nos per nostro[s] exploratores scimus/ quod
tercia die ab hodierna ad prelium de quo multum gaudeo ueniunt Quare omnes
deprecor/ quatenus die predicta sitis bene parati & bene facere cogitetis sicut
consueti estis. Et unum solum ad memoriam reducere uobis uollo. videlicet
quod melius est in camprestri prelio mori manutenendo suum honorem & statum
si aliter non potest accidere quam debelatio super nos reuertatur. Et quilibet
taliter se habeat quod honor noster conseruetur. & inimici nostri sint debelati &
mortui. Et taliter vlau suum coloquium difiniuit. In hunc uero modum alocuti
fuerunt isti duo magnifici dominj. & expectabant quod adueniret dies belli. Et
quelibet pars se preparauit quam melius de omnibus rebus ualuit quas sciebant
esse necessarie :/ hic naratur prelium quod fuit inter vlau & bercha :/|
126v° Et cum dies belli uenisset vlau tempestiue surexit & fecit armare omnes suas gentes
& omnes suas acies ordinauit quam melius sciuit bene & ordinate tamquam uir
prudens ut ipse erat statuit triginta acies in singulis quarum erant decem milia
equitum quia sicut superius retulimus habere poterat circa trecenta milia equitum.
& in singulis bonum apposuit conductorem et cum ordinasset esse suum bene &
sapienter precepit suis aciebus quod procederent ultra uersus inimicos eorum/ que
precepta sua adimpleta fuerunt. Nam statim arripuerunt iter/ & iuerunt usque
ad dimidium uie inter unum campum & reliquum/ & ibi prestolabantur inimicos
quod uenirent ad prelium. Et ab alia parte rex bercha eodem mane surexit cum
omnibus suis gentibus. & se bene armauerunt & preparauerunt. & bene & ordinate
suas acies ordinauit/ que fuerunt triginta quinque. Nam in singulis erant decem
milia equitum & conductores boni. Et cum bercha totum istud egisset precepit
suis aciebus ut ultra procederent. & ipse precepta sua fecerunt nam iuerunt prope
inimicos eorum per dimidium miliare & ibi permanserunt aliquantulum &
postmodum processerunt ulterius & vlau cum suis gentibus ouiam eis iuerunt.
Et cum prope per duas balistratas fuissent. ambe partes se ordinauerunt. planicies
quidem erat pulcrior que sciretur in qua magna quantitas militum bellare ualebat.
cxxiii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
147
148
149
150
151
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。