国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0150 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 150 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

& hoc erat necesse quia multe gentes erant ibi in campestri| prelio ad belandum. 127r°
Nam vlau & bercha erant de potentioribus dominis qui reperirentur in mundo &
erant afines proximi. & de imperiali progenie cinghyscan./
Jtem prelium quod fuit inter vlau & berca.——

Et cum isti duo reges magni cum omnibus gentibus suis permansissent
aliquantulum ita prope. & nil aliud prestolarentur. quam prelium inchoare.
& multum affectarent audire sonitum naccararum. parua mora fuit quod
naccarre sonare ceperunt. Et statim cum audiuerunt sonitum naccararum nullam
moram fecerunt. set statim una pars in aliam irruit. & sagitare ceperunt. Tunc
uideri possent sagite ab utraque parte spisse ut pluuia. Tunc uideri possent multi
homines in terram cadere mortui & non cessauerunt sagitare donec habuerunt
sagitas. & ita tota terra erat coperta hominibus uulneratis & mortuis. & cum
omnes eorum sagitas sagitauissent apposuerunt manus ad enses & clauas & unus
in alium irruebat. & inceperunt prelium pessimum & crudele. Nam ibi mortui
fuerunt tot homines quod magnum tempus elapsum est/ quod tot homines in
uno prelio non fuerunt mortui. rumor & tumultus erat immensus. & non poterat
iri nisi super cadauera quia terra tota coperta erat cadaueribus & sanguinolenta.
Rex uero vlau qui multum erat probus & ualens pro armis tam bene se in illo
prelio habuit quod bene uidebatur homo qui erat manutenere deberet & coronam
& immensas exercuit probitates/ et sue gentes multum ortabantur quando uidebant 127v°
suum dominum tam uiriliter se habere. & dabat audactiam tam bene faciendi
cuilibet quod hoc fuit magnum detrimentum & dampnum inimicis. vlau uero
tam mirabilia de suo corpore exercebat quod omnes erant atoniti tam amici quam
inimici/ quia non uidebatur homo set tempesta[s] & fulgur et taliter vlau se
habebat in prelio quemadmodum audiuistis :/ /qualiter Rex bercha se uiriliter
habuit/

De rege bercha quidem uobis narabimus qualiter se habebat. nam uiriliter
se habebat & se exercebat tam ualenter & probe quod ualde laudandus
erat per uniuersum orbem. set nichil ualuit sua probitas illa die. quia
de suis gentibus tot erant mortue & vulnerate quod amplius non ualuerunt suffere.
& ideo cum prelium luctauisset usque ad uesperas. Rex berca cum suis gentibus
non ualuerunt sufere. set afugientes de campo se conuerterunt in fugam Et cum
vlau cum suis gentibus uidissent quod eorum inimici conuersi erant in fugam.
persequebantur ipsos occidendo & vulnerando. & taliter dampnificando ipsos quod
erat quedam pietas ad uidendum. Et cum ipsos persecuti fuissent per horam
reuersi fuerunt ad tendas eorum & campum. & omnes erant tam fatigati & ffesi/
quod nullus erat qui non haberet maiorem opportunitatem quiesce[n]di quam
bellandi. Et cum mane| crastine diei aduenit. vlau precepit quod omnia cadauera 128r°

cxxiv