National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0152 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 152 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

morte paterna. Et cum nuncij hec noua retullissent Nogay truffatus est de hoc
& dixit se non iturum. cum uero nuncij habuissent responsum nogay discesserunt
ab eo & arripuerunt iter. & tantum equitauerunt quod peruenerunt ad curiam eorum
dominj/ cui retulerunt quod nogay omnibus remotis non ueniet. cum toctay
intellexisset id quod nogay ei dicendo mitebat. habuit in magnum contemptum.
& dixit ita alte quod omnes circumstantes audire potuerunt. Si deus me saluet uel
nogay coram [me] ueniet facturus rationem filijs tholubuga/ uel ego supra ipsum
accedam cum omnibus meis gentibus ad destruendum ipsum. Ergo. nullam
moram fecit. set statim duos alios nuncios ei transmisit & uerba qualia poteritis
audire /. Qualiter Toctay mitit nuntios Nogay :/

Duo predicti nuncij quibus Toctay ambaxiatam imposuerat iter arripuerunt
& tantum equitauerunt quod peruenerunt ad curiam Nogay & coram
ipso iuerunt & bene & curialiter salutauerunt. quibus Nogay respondit/
quod bene uenerunt. post hoc unus ex nuncijs per hunc modum fuit locutus.
domine Nogay Toctay uobis mitit dicendo quod si non| uenietis ad curiam suam 129°
redditurus rationem filijs tholubuga ipse supra uos cum omnibus suis gentibus
ueniet/ & uobis totum dampnum quod poterit faciet in ere & persona & ideo
respicite quid facere uultis super hoc & per nos dicendo mitatis. cum rex Nogay
intellexisset id quod Toctay ei mitebat dicendo magnum despectum habuit. &
nuncijs in hunc modum respondit dominj nuntij ad dominum uestrum reuertimini
& ex mei parte dicite ei quod parum de guera sua timeo. et etiam dicite ei quod
si supra me ueniet non exspectabo quod intret in terram meam. set ei ueniam
obuiam ad dimidietatem uie. & hec mito domino uestro dicendo. Et cum
nuncij intellexissent id quod Nogay eis responderat nulam moram fecerunt/ set
iter aripuerunt & tantum equitauerunt/ quod ad eorum dominum peruenerunt/
cui retulerunt omnia que nogay ei dicendo mitebat. & quod dixerat quod de sua
guera non curabat & obuiam ueniet usque ad dimidietatem uie/ & cum Toctay
hoc intellexisset/ & uidisset quod aliter quam per gueram non posset negotium
pertransire nulam moram fecit set statim suos nuncios per multas partes transmisit.
omnibus suis subditis quibus dicere fecit/ quod essent omnes parati causa eundi
contra regem Nogay. fecit namque magnam munimina. Nogay quidem quando
firmiter sciuit quod toctay supra ipsum accedere uolebat| cum tanta gentis multi- 130°
tudine/ fecit similiter magna munimina. set non tam magna sicut Toctay. quia
non habebat tantam gentem nec posse set tamen fecit ualde magna munimina/
hic naratur qualiter rex toctay Juit contra nogay.

Et cum rex toctay bene preparatus fuisset/ iter arripuit cum omnibus suis
gentibus. nam habebat bene circa ducenta milia equitum. & equitauerunt
tantum quod peruenerunt in planiciem Nerghi que est ualde magna &

cxxvi