国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0153 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
pulcra. & ibi statuit campum suum causa preliandi cum nogay. quoniam sciebat
ipsum esse venturum ad belum. filij quidem regis tholubuga illuc cum pulcra
societate uenerant/ qui uenerant ultum mortem patris. Nunc autem de toctay &
suis gentibus dimitemus. & ad nogay & suos homines rediemus cum autem
nogay sciuisset quod toctay uenerat nullam moram fecit. set cum omnibus suis
gentibus iter aripuit. nam habebat bene circa centum quinquaginta milia equitum
ualentum & proborum multo meliorum pro armis quam essent homines toctay
Et non permansit duobus diebus quod postquam toctay in illam planiciem uenerat/
quod illuc cum omnibus gentibus uenit. & bene & ordinate statuit suum campum
prope inimicos per miliaria decem. Et cum campum tetendissent/ tunc uideri
130ᵛ potuissent| ibi multi pulcri pampiliones de drappis aureis & de syrico et campus
Toctay non minus pulcer erat & diues/ set erat magis. Nam ibi erant tam diuites
pampiliones & tende quod erat mirabile ad uidendum. Et cum ambo reges in
hanc planiciem peruenissent requieuerunt in die belli../
Qualiter Toctay loquitur suis gentibus : ——
Rex quidem Toctay suas gentes congregauit & magnum fecit colloquium inter
suas gentes/ quas fuit taliter adlocutus. o fratres & sotij nos huc usque
uenimus belatum cum rege Nogay & suis hominibus de quo magnam
rationem habemus. & accidit istud negotium quia nogay noluit uenire factum
rationem filijs tholubuga. Et posquam a ratione discedit necesse est quod belum
obtineamus & quod ipse sit mortuus & destructus. & ideo quilibet uestrum debet
ortari & spem bonam habere prelium obtinendi. Set tamen uos omnes deprecor
quantum possum/ quatenus omnes sitis ualentes & probi. & ultra posse conemini
ita quod inimicos nostros morti tradamus. & ita sermoni suo finem imposuit.
Et ab alia parte rex Nogay taliter coloquium suum fecit. fratres & Amici
humanissimi uos scitis quod multa & magna prelia iam obtinuimus. & cum
multis melioribus gentibus quam iste sint/ facere habuimus de quibus ad finem
deuenimus peroptatum. Et posquam ueritas ita est prout scitis. ortari debetis in
131ᵛ istud| prelium obtinendo. & etiam rationem habemus & ipsi obliquum quia uos
scitis quod ipse dominus meus non est. & mitebat quod ad curiam suam/ & coram
ipso accederem facturus alijs rationem. nunc autem uobis plura nollo reffere.
nisi solum quod uos omnes rogo quatenus in bene agendo apponatis cor uestrum.
& quod nos in isto prelio taliter habeamus quod totus mundus de nobis loquatur.
& quod nos & nostri heredes de cetero timeamur. & taliter rex Nogay suum
colloquium difiniuit. Et cum isti duo reges suum colloquium finiuissent/ nullam
moram fecerunt set mane tempestiue suas acies statuerunt. Rex quidem Toctay
uiginti acies ordinauit. in singulis quarum bonum apposuit conductorem. Et
rex Nogay quindecim acies ordinauit. in singulis quarum erant decem millia
cxxvii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
151
152
153
154
155
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。