国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0037 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
in hac firmos fide ideo dictum lapidem qui durus erat & fortis ut simili modo in
fide qua erant constantes manerent & firmi eisdem dedit in signum set causam
ignorantes lapidem in puteum proiecerunt & subito flama ingens cepit per os putei
euolare & considerantes signum esse magne uirtutis ualde perteriti sunt & eos
penituit de comiso & de hoc ignem ad eorum patriam portauerunt & in quamdam
ecclesiam diuitem posuerunt & ibi semper ignis ille comburit & ardet & habitantes
ibi dictum ignem tanquam deum adora[n]t & omnia sacrificia illorum cum dicto
igne decoquunt & hec est causa quod h[ab]itantes in illa patria ignem adorant
omnia uero predicta illi de castro retulerunt domino Nicholao paulo per ordinem
ut est dictum unus dictorum fuit de ciuitate saba alius de aua & tertius de
caxan.//—— |
8eº Noueritis quod persya est quedam regio ualde magna in qua quidem plura
sunt regna quorum nomina inferius describuntur primum regnum quod
est in principio uocatur chasuin secundum quod est uersus meridiem
uocatur. curdistan tercium Lor quartum suolistan qui[n]tum yspaan sextum çiraç
septimum Soticara octaui tunocain quod est in exitu persie omnia ista regna sunt
versus meridiem preter Tunocain solum quod est prope arborem sicum. in istis
regnis sunt multi sonipedes ualde pulcry sunt etiam ibi pulcriores asini & maiores
de mundo qui multum pluri uenduntur quam equi & hec est ratio quia parum
comedunt onera magna ferunt. & multum uie peragunt una die. set equi neque
muli tantum posse[n]t sustinere laboris. nam marcatores de partibus illis cum
de una prouincia ad aliam peragunt per magna transeunt deserta uidelicet loca
arenoxa arida & sicca herbas non producencia uel aliqua que ad uictum equorum
fuerint oportuna & etiam propter distancias puteorum & aquarum dulcium
oporteret eos longas facere dyetas si uolunt quod bestie habeant ad bibendum &
quia equi hoc sustinere non posent ideo mercatores solummodo asinis illis utuntur
cum sint ueloces. & bene quadrupedantes ac paucioribus conducantur expensis.
qua de causa pluri uenduntur quam equi & nota quod in yndia tantum feruens calor
est quod equi nulo modo ibi posunt nutriri nec nascuntur & si quis nascitur/
monstruosus nascitur scilicet defectiuus in membris & deformis. nullius preci uel
8eº ualoris in supradictis regnis sunt gentes multum crudeles & omicide.| nam singulis
diebus mutuis uulneribus se occidunt & multum uiatores mercatores dapnificarent
continue nisi timore orientalis dominj cogerentur omnes uero obseruant legem
macometi eorum propheta ibi laborant panos aureos & de syrico ac cuiuslibet
maneriei ibi habeatur habundantia omnium fructuum & uini set posset quis
dicere saraceni uinum non bibunt nam hoc prohibet lex eorum ad hoc respondeatur.
quod itta glosant textum sue legis. quod si uinum tantum buliat ad ignem ut
consumatur in parte & dulce fiat. bene posunt bibere absque fractione mandati
xi
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
35
36
37
38
39
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。