National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0039 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 39 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

ad quam ciuitatem mercatores de diuersis Jndye partibus nauigantes cum omnibus
aromatibus lapidibus preciosis perlis drapis aureis & siryriceis dentibus elephantum
& alijs mercimonijs multis aplicant uniuersi & sub se habet ciuitates & castra ibi
calor est intensissimus & terra multum infirma si uero aliquem mercatorem
alienigenam ibi mori contingat dominus terre totum eius thesaurum sibi accipit &
reponit/ ibi est intenssissimus calor quod ex arena quidam uentus prorumpit tam
feruens & calidus quod ex nimio estu uetans homini respirare ipsum subito sufocat
& occidit a quo nullus si inueniatur in arido euadere potest ideo cum uentum
sentiunt se supponunt aquis usque ad mentum & sic moratur quousque uentus
desistit/ naues uero de cormos pessime sunt & periculose quia sepius naufragantur
quia non affiguntur cum clauis quia lignum est durum cuiusdam complexionis
fragilis admodum uasis fictilis quia statim cum infingitur clauis in se confringitur
set finguntur clauiculis de ligno deinde ligant uel suunt cum fillo groso utuntur
uno albere & unum amplustre/ gentes ille sunt nigre & legem macometi obseruant.
10r° frumentum. |& alia blada serunt de mense nouembris & de mense marcij ipsa
recoligunt/ datali coliguntur in abundantia & ex ipsis fit uinum cum multis alijs
speciebus admixtis quod est ualde bonum. & si homines non asueti bibant ex eo
statim patiuntur fluxum. in terra illa non inuenitur herba que duret super terram
preterquam in loco aquoso. & hoc propter nimium calorem qui omnia desiccat/
quando uero homines & mulieres obeunt eorum planctus & dollor bene quatuor
annis continuatur super quolibet defuncto. nam congregatis parentibus & uicinis
quousque ad dictum terminum saltem semel in die continuant ipsum planctum
& cum sepius moriantur isto modo nunquam dolore carent. & inueniuntur ibi
mulieres multum docte in planctu que conueniuntur pretio ut deplorent die
qualibet super aliorum & aliarum defunctos./ & ueniendo de cormos ad chermam
multe planities inueniuntur pulcre & magne habundantes in uictualibus & balneis
calidis ex terra scaturientibus panis uero frumenti est ibi tam amarus quod nullus
qui consuetus non sit ex eo comedere potest/ & hoc est propter terram infusam ab
aquis dictarum balnearum que quidem amare sunt hic est quidem contrata pro
maiori parte fructuum sunt dactuli & poma paradisi & alie maneries fructuum
quam plures qui in nostris locis frigidis non nascuntur. est ibi quoddam genus
auium nomine franculini qui a franculinis aliarum contractarum disimilant. bestie
etiam sunt dissimiles ab alijs/ sunt boues magni & toti albi ut nix pulcerimi
sunt uisu/ honus magnum portant quia fortissimi sunt & cum honerari debent
10v° admodum camelorum se flectu[n]t ad terram. | & postmodum onerati exurgunt. sunt
etiam ibi arietes magnitudinis asinorum qui sunt grosi & largi caudas ita quod
una est bene ponderis xxx librarum & plurium istis partibus inueniuntur aliqui
qui sciunt artes magicas & dyabolicas quibus tota die celebrant & obscurant ita

xiii