国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF グラフィック   日本語 English
0065 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 65 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

libet ydolj cognoscunt & dicunt tale esse officium & virtutem ydola quidem
quorum est perdita inuenire in statuas duas paruas de ligno statuunt ad modum
puerorum qui xij sint anorum quas pulcris ornamentis decorant in quarum
templo manet continue una uetula apud eas ut sacrista si uero quis aliquam rem
amiserit uel quia aliquis eam furatus fuerit uel quia ignorauerit in quo loco eam
deposuerit aut aliquo modo eam non ualeat inuenire accedet uel mitet ad uetulam
predictam ut inquirat ab ydolis illis de re amissa cui uetula precipiet quod debeat
36rº ydola incensare & ille| incensabit. porecto incenso uetula tunc inquiret de re
amissa & illa respondebunt ei secundum quod erit de ea. tunc uetula dicet illi
qui rem amiserit. perscrutare in tali loco & eam inuenies. & si quis eam acceperit.
dicet talis habet eam dicas quod tibi det. & si denegabit. reuertaris ad me quia
faciam quod omnino tibi restituet. alioquin procurabo quod incidetur manum
uel pedem aut cadens frangetur brachium uel crus uel aliter sibi male contingat
ita quod ui tibi restituere compeletur. & sic inuenitur expertum quod si qua
persona furata fuerit aliquid alicui & ex quo sibi factum fuerit preceptum denegans
restituere contemserit. si mulier erit tunc aliquid operetur cum cultello iuxta
coquinam uel aliud faciendo. se manum incidit uel in ignem cadit. aut aliud sibi
contingit aduersum Si sit uir dum ligna incidit : similiter & pedem incidit &
frangitur brachia uel crura uel aliud membrum Et quia iam ex experto homines
sciunt quod hoc propter furtorum denegationes sibi contingat. statim ablata
restituunt/ si uero statim non respondeant dicet tunc uetula spiritus non sunt
hic uade & reuerteris tali hora quia interim uenient & eos inquiram. ille
reuertetur tunc hora sibi imposita. & spiritus responsum dederint uetule interim
quod responsum cum quadam uoce subtili & depressa ad modum unius sibilli
susurando proferrunt uetula tunc eis multas gratias in hunc modum nam manus
coram eis eleuat dentes ter repercutiet quasi dicat o res quam digna quam sancta
36vº & quam virtuosa Et dicet illi qui equos amiserit uadas ad talem locum| et ibi eos
inuenies uel latrones in tali loco eos inuenerunt & secum ipsos abducunt per talem
partem curras & inuenies eos. & ad punctum sicut dixerit inuenitur. ita quod
per hunc modum nichil amititur quod non ualeat reperiri & inuentis amissis
homines tunc offerunt ydolis propter reuerentiam & deuotionem forte brachium
unum alicuius pani subtilis sicut esset syndonis de syrico uel deaurati Et ego
marcus inueni quemdam meum anulum perditum isto modo set non quod eis
aliquam fecerim oblationem uel homagium./

Quando a Tundinfu disceditur. itur septem dietis versus meridiem inueniendo
continuo multas ciuitates & castra Nobiles & magnas & mercationum
multarum & artium Jn eis sunt diuerse aucupationes & uenationes
auium & bestiarum omnium rerum habundantiam habent Et cum itum est

xxxix