国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0083 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 83 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

53v° Postquam narauimus de tot prouincijs & teris prout| superius audiuistis dimite-
mus ergo de illarum materia & incipiemus intrare in Jndiam causa referendi
omnia mirabilia que ibi sunt. & primo narabimus de esse nauium
mercatorum euentium & redeuntium de india sunt enim naues ille taliter ordinate
primo noueritis quod constructe sunt de ligno Abietis & çapini & habent coper-
turam unam pro qualibet. & super coperturam sunt in aliquibus plures lx cameris
& in aliquibus pauciores secundum quod naues su[n]t maiores & minores & in
singulis cameris potest unus mercator ad suum comodum permanere habent
unum amplustre & arbores quatuor & multociens addunt arbores duas que leuantur
& ponuntur quociescumque uolunt. habent insuper alique naues videlicet que
maiores sunt bene tresdecim colcos id est diuisiones ab interiori parte cum firmis
aseribus factos simul incastratis itaque si accidat nauem casu fortuito in aliquo
loco frangi videlicet quod aut feriat in saxo aut cete piscis. propter escam in eam
percuciens ipsam frangat quod sepe contingit. Nam dum nauis in nocte nauigans
aquam faciens inundare. per(?) prope cete transeat cete uidens aquam dum mouetur de cete pisce
albere. putat sibi fore cibum & uelociter progrediens ferit in nauem & sepe
nauem frangit in aliqua parte sui & tunc aqua intrans per fracturam discurit ad
sintinam que nunquam permanet aliquibus ocupata & tunc inueniunt marinarij
in qua parte fracta sit nauis.|
& tunc coltus uacuatur in alios|
54r° & tunc coltus uacuatur in alios/ qui illi fracture re-
spondet nam aqua non ualet de uno colco ad alium pertransire tam sunt fortiter
intraclusi. & tunc aptant ibi nauim & mercimonia euacuata ibi reponunt. Naues
uero taliter sunt clauate nam omnes sunt duple videlicet quod habent tabulas duas
una supra aliam circumcirca ipsas. & sunt calcate intus & extra & sunt bene
clauate cum clauis fereis. Jnpegolate non sunt quia non habent picem. set taliter
ipsas ungunt Accipiunt calcem & canapum quod minutim incidunt & pistant
simul omnia ista cum quodam oleo arboris mixta. Et posquam ista tria simul
pistata sunt. simul se retinent admodum uisci. & de istis ungunt naues. & ualet
melius quam pix Jste quoque naues requirunt alique marinarios trecentos alique
ducentos. alique cl alique plures alique pauciores secundum quod naues sunt
maiores & minores Jpse quoque multo maius portant pondus quam nostrates.
& iam tempore preterito erant naues maiores quam sint nunc ad presens. quia
maris inpetus insulas taliter in pluribus locis dirupit/ quod aqua non inuenie-
batur in multis locis suficiens nauibus illis tam grandibus quare sunt facte nunc
minores ducuntur quidem cum remigibus & cum quolibet remige uogant quatuor
uogatores. Jttem naues iste maiores secum ducunt duas & tres minores quarum
54v° alique ducuntur a lx marinarijs alique a lxxx alique a c que multas| mercationes

lvii