National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0096 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 96 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

Rex ei remisit quod ipsum pro aliquo non daret thesauro nec a se ipsum emitteret.
quoniam fuit predecessorum suorum. & ob hanc causam ipsum habere non
potest. homines istius insule non sunt pro armis. set sunt tristes & uiles & si
homines pro armis necessarij sibi sint. inueniunt de aliena patria. & proprie
saracenos Jn ea non sunt alia digna relatu. ideo ulterius procedentes narabimus de
maabar :/

/Hic naratur de prouincia maabar.

Cum uero discedendo ab insula seylan itum est uersus ponentem circa miliaria
sexagunta| inuenitur magna prouincia maabar. que nuncupatur Jndia 67ᵛ°
maior videlicet nobilior india que sit. in ista quidem prouincia quatuor
reges sunt omnes fratres germanj. & de singulis per se dicemus. & pro certto
noueritis quod prouincia ista est noblior & ditior aliqua que reperiatur in mundo.
& dicemus qualiter. Jn capite uero huius prouincie permanet unus istorum fratrum
nomine. Sender bandi deuar. qui principalis est & maior. Jn isto suo regno
inueniuntur perule multum grosse & pulcre & bone. & noueritis quod maior
quantitas perularum & preciosorum lapidum que inueniatur. inuenitur in maabar.
& seylan. dicemus uero qualiter in isto regno lapides & perule inueniuntur. Est
enim in isto mari quidam gulfus qui est inter insulam & terram firmam. Et in
toto isto gulfo non est aqua alta ultra decem uel duodecim passus. & in aliquibus
locis non est alta nisi per duos passus. Jn isto gulfo inueniuntur perule in hunc
modum. Erunt plures mercatores qui insimul facient comitiuam & consortium
& accipient unam magnam nauem specialiter ad hoc aptam in qua quilibet per se
cameram habebit sibi ydoneam & paratam & in ea unum mastellum plenum
aqua & alia oportuna & multe erunt huiusmodi naues quia multi mercatores sunt
quia ad hanc piscationem atendunt.| & omnes mercatores qui simul asociati 68ʳ°
fuerint in una naui habebunt plures barcas que nauem trahent per gulfum &
inueniunt multos homines pretio cum quibus conueniunt pro mense aprilis &
dimidio mensis madij videlicet quia tanto tempore & in illo durat piscatio infra-
scripta in dicto gulfo in quodam loco qui dicitur bettala & intra[n]t in mare per
miliaria sexaginta. Et cum ad locum peruenerint nauis ancoratur. & homines
existentes in barchis qui pro mercede premij ueniunt/ se submergunt in aquam
per passus iiij & v. usque ad xij secundum quod aqua magis & minus profunda
in quolibet loco. & in fundo inuenientes caperas ipsas sursum adducunt in
quibus inueniuntur grose & minute perule. & de qualibet manerie Jste quidem
capere scinduntur & in supradictis mastelis aque plenis ponuntur qui in nauibus
sunt quia perule in carnibus istarum caperarum sunt. & dum in aqua mastelli
permanent. carnes ille deremituntur & putrescunt & sicut albumen oui eficiuntur
que tunc supernatant & perule in fundo remanent expurgate. Et statim cum

lxx