国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0097 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
finitur mensis aprilis & dimidium madij finitur illa piscatio. quia non posunt
amplius inueniri. set transitum fatiunt per trecenta miliaria longe abinde ubi
inueniuntur per totum mensem septembris & dimidium octubris capere nominate.
68v° Mercatores uero de perulis istis siue| de caperis huiusmodi rectitudinem soluunt.
Nam regi dant decimam partem de ipsis. Jtem decimam partem dant incantatori
piscium qui homines non offendant. dum in aqua pro inueniendis caperis se
submergunt. Et isti qui incantant pisces in die uocantur braaman. set incantant
ipsos de die solum nam ueneficia rumpunt in nocte Jtem isti abraaman similiter
incantare sciunt omnia animalia. Jn toto regno siue prouincia maabar uacant
lucra sartorum. nam necessarij non sunt ibi. quoniam gentes toto tempore uadunt
nude excepto quod naturam coperiunt cum uno panio. Et similiter uadit rex
nudus & solummodo coperit naturam suam verum est quod alias res fert quas
uobis dicemus ex honore regio circa collum habet armillam unam totam plenam
perulis magnis & lapidibus preciosis videlicet zafirus & rubinis & alijs lapidibus
pulcris. ita quod ualet magno thesauro pendet etiam ad collum regis quedam
corda subtillis de syrico descendens per ante pectus & in ista corda sunt centum
& quatuor inter perulas magnas grossas & pulcras & rubinos qui sunt magni
valoris. Et dicemus causam quare in illa corda sunt centum & quatuor inter
lapides & perulas. centum & quatuor ideo portat quia ad honorem suorum ipsi dicunt ciiijor ora-
ydolorum ipsum oportet singulis diebus mane & sero centum iiij orationes tiones ad honorem suorum
69r° Et sic| lex corum precipit. quia reges predecessores sui eundem eundem modum ydolorum
seruarunt. & isti dimiserunt obseruandum. Et hec est causa quare portat ad collum
centum & quatuor. oratio uero hec est. pauca. pauca. pacauca. & aliud non dicunt
Jtem rex portat in tribus locis brachiorum bracerias aureas totas superornatas perulis
& lapidibus preciosis magni ualoris. portat etiam iste rex in tribus locis crurium
centas aureas coopertas perulis & lapidibus preciosis. Et per totum super pedes &
digitos portat lapides & perulas ita quod est mirabile ad uidendum. Et nullus
posset numerum ualoris dicere nec taxare. Et hoc non est mirabile quoniam illi
lapides preciosi & perule inueniuntur in regno suo. nemo quidem extrahere potest
de eius regno aliquem lapidem grossum neque perulam qui sit ponderis a dimidio
sadio supra. & rex mitit precipiendo per totum regnum suum quod omnes
habentes pulcras perulas & bonos lapides debeant ipsos portare ad curiam. nam
eis impendere faciet duplum ualoris eius quo constiterit Et hec est consuetudo
regni dare duplum eius quo lapides constant. Et quando mercatores & alie gentes
habent de istis lapidibus & perulis libenter ad curiam portant quoniam eis plenarie
satisfactum est. Et hec est causa quare rex habet tantas diuicias & tot lapides
69v° preciosos. Jtem iste rex habet bene mille inter concubinas| & uxores. quoniam
statim cum uidet aliquam pulcram mulierem. eam accipit in uxorem. & dicemus
lxxi
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
95
96
97
98
99
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。