国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0103 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
ad domum suam reuertitur & ita faciunt iste domicelle donec uirum accipiunt.
Et quare faciunt solatia ista ydolis quia presbiteri ydolorum multociens dicunt
deus conturbatus est cum dea nec unus coniungetur cum altera nec insimul sibi
locuntur. & ex quo irati & conturbati sunt nisi reconcilientur & simul pacem
faciant omnia negotia nostra erunt aduersa & procedent de malo in peius quia
75r° benedictonem & gratiam suam non impe[n]dent. & ideo domicele predicte| modo
supradicto uadunt ad monasterium & cum omnes nude excepto quod coperte sunt
naturam & canunt coram deo & dea nam deus per se stat in uno altari sub una
cuba. & dea per se in alio altari sub alia cuba & dicunt gentes ille quod deus
solatietur cum ea multociens. & simul coniungantur. ita quod cum conturbantur
simul non se coniungunt. & tunc iste domicelle supradicte illuc ueniunt ad
pacificandum eos. & cum ibi sunt incantare. tripudiare. salire. tumbare. & diuersa
solatia facere ad comouendum deum & deam ad leticiam & ipsos reconciliandum
& sic solaciando dicunt o domine quare conturbamini cum dea & non curatis de
ipsa nonne ipsa est pulcra. none placibilis certe sic placeat uobis reconciliari
secum. & sumere delectationem cum ea. quia certe ualde placibilis est. & tunc
illa que sic dixerit ad solatium dei & dee eleuabit gambam supra collum. & faciet
unum girum circum. & cum satis solatiate fuerint. uadunt domum & in mane
presbiter ydolorum pro magno gaudio nunciabit. quod uiderit deum cum dea
coniungi. & quod factum est concordium inter eos. & tunc omnes gaudent &
regratiantur. Jste quidem domicelle dum domicelle sunt ita sunt dure carnes.
quod nullus posset eas in aliqua parte. modo aliquo comprehendere uel piçigare|
& pro uno denario paruo|
76r° &
pro uno denario paruo consentirent uni homini ut ipsas pizigaret quantum posset
quando maritate sunt etiam sunt dure carnes set non sic earum mamile propter
duriciem non pendent ymo stant subleüate & irte homines habent eorum leterias de
canis ualde leues ita artificiatas quod ipsis intus existentibus dum uolunt dormire con
cordis se trahunt Juxta solarium superius & ibi se firmant hoc quidem faciunt propter
euitationem caratularum supradictarum que ualde mordent & pulicum & aliarum
vermium & etiam propter asumendam auram ad extinguendum calorem hoc non
faciunt omnes set solum nobiles & maiores domus Nam alij dormiunt in uiis/
& dicemus uobis de nobili Justicia regis quod dum homines in nocte proficiscuntur
& dormire uelint habent saccum unum de perulis uel alterius thesauri quia de
nocte magis quam de die propter depressiorem calorem faciunt iter suum ponent
saccum perularum sub capite & ibi dormient ne unquam aliquis perdit aliquid
furto uel aliter & si perdet statim sibi satisfit dummodo dormierit in strata quia
si est extra stratam non. ymo male presumitur contra eum dicit enim dominium
lxxvii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
101
102
103
104
105
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。