National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0107 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 107 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

albi faciunt etiam ymagines ydolorum totas nigras & quando homines istius
contracte in exercitu pergunt quia fiduciam magnam habent in bobus & ipsos
80ᵒ retinent pro re sancta accipiunt de pillis| bouum siluestrium de quibus est superius
nominatum. Et si est eques facit ligari pila illa ad colum equi sui. & si est pedes
ponit de illis pilis ad clipeum suum. & aliqui ligari faciunt ad capillos eorum.
Et hoc faciunt quia per illa pila credunt melius ab omnibus periculis conseruari. &
ob hanc causam pila bouum siluestrium in illis partibus multum ualent. quia se
non reputat esse securum/ qui de ipsis non habet./ Hic naratur de prouincia lar
unde braaman orti sunt :/—

LAr est quedam prouincia uersus ponentem quando disceditur a loco ubi est
corpus beati thome apostoli. & ab ista prouincia & de ista orti sunt
omnes braaman de mundo. & inde primitus discesserunt. Et isti braaman
sunt de melioribus mercatoribus qui reperiantur in mundo & magis ueriloqui.
quia non proferrent aliquod mendatium aliqua causa mundi. & nil aliud dicerent
quam ueritatem. Et noueritis quod siquis mercator forensis ad prouinciam istam
ueniat pro eius mercationibus faciendis/ mores & consuetudines contrate ignorans
inueniet unum ex istis mercatoribus braaman cui thesaurum suum & mercimonia
recomitet rogans eum ut cum consuetudines contrate ignoret ne decipiatur negotia
& mercimonia sua pertractet JIle uero mercator braaman mercimonia mercatoris
80ᵒ forensis assumet pre manibus & ipsa tam legaliter| pertractabit in uendendo &
emendo. & utilitatem forensis tam solicite procurabit & melius quam pro se. nichil
ab ipso pro labore requirens nisi forensis ipse ex curialitate sua sibi aliquid largiatur.
isti braaman carnes non comedunt & uinum non bibunt ducunt uitam honestam
multum secundum consuetudinem eorum & non fornicantur nisi cum eorum
uxoribus & non raperent aliquid alicui non occiderent aliquod animal. & non
facere[n]t aliquid de quo crederent habere peccatum & omnes braaman agnos-
cuntur per quoddam signum quod portant nam omnes braaman portant unum
filum bonbiçinum super spatulam unam & ligant sub brachio alio & ita quod
filum illud ante pectus & post tergum aparet ipsi habent regem diuitem &
potentem thesauro & iste rex acquirit libenter perulas & lapides preciosos. &
ordinauit cum omnibus mercatoribus terrarum suarum quod de omnibus perulis
quas portabunt ei de regno maabar que appelatur sali & hec est melior & ditior
prouincia quam reperiatur in india ubi preciosiores inueniuntur perule. eis dabit
duplum eius quod constabunt & iste mercatores abraaman proficiscuntur ad
regnum maabar & ementes omnes bonas perulas quas inueniunt postmodum ad
regem eorum portant & dicunt per regalitatem eorum quantum constiterunt &
rex statim facit eis impe[n]di duplum eius quod constiterint & nunquam de hoc
81ᵒ minus habent quare multam| quantitatem adduxerunt de bonis & grosis isti

lxxxi