National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books
|
|
Color Thumbnail -
Table of Contents -
Page Number -
Biliographic Information (Metadata) -
Caption -
Color Image -
Gray HighRes. Image -
Facing Pages -
Graphics -
Citation Information
OCR Text
iste arbores sunt ita antique non producunt bonbicem que ualeat ad filandum set
ad trapuntas & alia grosa & hoc de arboribus istis accidit quia ad xij anos producunt
bonum bonbicem ad filandum. set [a] duodecim usque ad xx. non producunt
ipsum tam bonum sicunt quando Juuenes in isto regno aptatur magna
quantitas pelium videlicet de yrcis bufallis bobus siluestribus & unicornibus & de
multis alijs bestijs. & aptantur ibi] in tanta quantitate quod plures naues onerantur 92ʳ
in ano & ferruntur per arrabes. & multas alias ciuitates & contratas. nam ab isto
regno fulciuntur multa regna & prouincie. fiunt etiam in hoc regno multi nasteri
de corio rubeo sculptis in eo auibus & bestijs cum filo aureo & argenteo sutis
multum subtiliter. & sunt tam pulcri quod est mirabile ad uidendum. Et illi
nasteri de quibus diximus sunt de corio super quibus dormiunt saraceni & est ibi
optimum dormire. fiunt etiam ibi puluinaria suta cum auro ualde pulcra quorum
unum est ualoris bene sex marcharum argenti. & de nasteris supradictis fiunt
aliqua talia quod sunt bene ualoris decem marcharum argenti. in isto quidem
regno melius laboratur de operibus suendi & magis subtiliter quam in toto alio
mundo. Nunc dicto de hoc regno procedentes ult[er]ius dicemus de quodam regno
nomine Tana/ de Regno Tana
Tana est quoddam magnum regnum & bonum uersus ponentem. & inteligatur
uersus ponentem. quia tunc dominus marcus paulo de uersus leuantem
ueniebat. & secundum eius gresus & transitus pertractatur. Illud regnum
adorant ydola regem habet & nuli redit tributum. ipsius gentes adorant ydola. & loquelam per
se habent. Ibi non nascitur piper in magna habundantia. neque alie species prout
in alijs prouincijs de quibus narauimus supra Thus ibi nascitur in magna quantitate.
& non est album set nigrum. Ibi quidem fiunt multa mercimonia. & uadunt illuc
multe naues & mercatores.| quoniam illinc extrahuntur coria de multis maneriebus 92ᵛ
& bucherani & bombix. & mercatores qui illuc ueniunt portant secum multas
res. videlicet aurum argentum & ramum. & alia mercimonia multa. & ferunt de
mercimonijs illius regni de quibus credunt facere profectum. Exeunt etiam de
hoc regno quam plures pyrate qui magnum dapnum mercatoribus inferunt. &
hoc de uoluntate regis procedit. quoniam hanc conuentionem cum pyratis fecit.
videlicet quod pyrate ei debent impendere omnes equos quos capiunt nam multo-
tiens capiunt ex ipsis. nam prout uobis supra retulimus de equis. fiunt multa
mercimonia per totam prouinciam yndie. nam mercatores illuc magnam quanti-
tatem ad uendendum portant. Et sic pauce naues yn indiam ueniunt que equos
non portent. Et ob istam causam rex hanc conuentionem cum pyratis fecit ut
dent ei omnes equos quos capiunt. & omnia alia mercimonia videlicet aurum
argentum & lapides pretiosi sunt pyratarum. :—hic naratur de regno cambaeth
xcii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
117
118
119
120
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics
and
The Toyo Bunko. All Rights Reserved.