National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0119 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 119 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

Cambaeth est quoddam magnum regnum uersus ponentem quod regem habet
& loquelam per se & nulli redunt tributum gentes adorant ydola & adorant ydola
de isto regno videtur stella tramontana magis alta quoniam quantum magis
itur uersus magistrum tantum melius uidetur stella tramontane. In isto regno
93ʳᵒ fiunt multa mercimonia & est ibi| Jndum ualde bonum & in magna habundantia.
habent etiam bucheranum & bombicem in magna quantitate. quoniam ab isto
regno per multas alias partes feruntur & prouincias fiunt etiam ibi multa merci-
monia de corijs. nam ibi laboratur tam bene quemadmodum in alijs partibus sunt
etiam ibi multa alia mercimonia de quibus noster liber non faciet mencionem
quoniam nimis esset longa materia Et illuc mercatores cum multis mercimonijs
ueniunt. set magis aportant aurum argentum ramum & ruçiam de patria sua quam
aliquid aliud & secum reportant de mercimonijs huius regni. videlicet de illis
de quibus credunt maiorem facere profectum. & in isto regno non sunt pyrate.
set de mercimonijs viuunt & artibus. & sunt bone gentes. In eo non sunt alia
digna Relatu quare ult|er|ius procedentes dicemus de regno semenath :/

SEmenath est quoddam magnum regnum uersus ponentem cuius gentes adorant
ydola regem habent & loquelam per se & nuli redunt tributum. In eo non adorant ydola
sunt pyrate set uiuunt de mercimonijs & artibus. Nam in isto regno fiunt
magna mercimonia. & illuc mercatores de multis partibus accedunt cum multis
mercimonijs que in isto regno uendunt. de mercimonijs regni secum postmodum
reportantes. sunt insuper multum crudeles & perfidi ydolatri. alia uero dicenda ibi
non sunt/ quare ulterius procedentes dicemus de quodam regno nomine kesmacoran:
93ʳᵒ Kesmacoran est quoddam regnum magnum quod regem habet| & loquelam
per se. alique gentes adorant ydola. set maior pars sunt saraceni. viuunt adorant ydola & sunt
de mercimonijs & artibus & habent risum & frumentum in magna etiam ibi saraceni
quantitate. nam risum lac & carnes comedunt. Jlluc multi mercatores per mare nota
& per terram accedunt cum multis mercimonijs & postmodum reportant de
mercimonijs huius regni alia non sunt in eo que dicenda sint. Et istud regnum
est ultima prouincia Jndie eundo uersus ponentem & magistrum. nam usque ad
hanc prouinciam discedendo a maabar. & omnia alia regna & prouincie quas
nominauimus a maabar usque huc usque sunt de Jndya maiori. & descripsimus
de hac maiori Jndya solum prouincias & ciuitates supra mare existentes. & de hijs
que infra terram sunt non diximus quoniam nimis esset longa materia. & ideo
ab ista prouincia discedentes dicemus de quibusdam insulis quarum una nun-
cupatur mascula altera uero insula feminina :/

JNsula quidem que mascula nuncupatur est in alto mari bene per quingenta
miliaria uersus meridiem quando quidem disceditur a ckesmacoran omnes
sunt xpistiani baptizati. & obseruant mores & consuetudinem ueteris testa- fsti sunt xristiani bap-

xciii