国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0127 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 127 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

tamen ortabatur in hoc quia dicebat quod hoc pro lege xpistiana receperat. & ob
hoc deus meritum bonum anime sue tribuet in alio seculo. Et cum episcopus
liberatus fuit ita quod poterat equitare./ cum tota societate sua iter arripuit. &
iuit tantum per mare & terram/ quod peruenit in abas ad regem dominum suum.
101ᵛ Et cum rex eum uidit. fecit ei festum| & iubilum & postmodum de sepulcro noua
quesiuit cui episcopus totam ueritatem narauit per ordinem. Et cum rex audiuisset/
pro sanctissima re retinuit. & magnam fidem adhibuit. Et cum totum esse sepulcri
ei retulisset. retulit qualiter soldanus ipsum fecerat circumcidi/ in sui dedecus
& contemptum Et cum rex audiuisset quod suus episcopus ita dedecoratus fuerat
in sui contemptum multum fuit adiratus. et dixit ita alte quod omnes circum-
stantes audire potuerunt/ quod nunquam uolebat portare coronam. neque manu-
tenere terram si talem ultionem non sumeret quod totus mundus inde loquetur.
rex quidem se preparauit cum magna gente equitum & peditum. & duxit secum
multitudinem elephantum cum castris bene munitis nam super singula castra erant
bene xij uel xiiij homines. Set tamen aliter quam in exercitu eundo. bene irent
xx super quodlibet castrum. set in exercitu uadunt solumodo xij ut ualeant
comodius se habere Et dum rex bene cum tota sua gente paratus fuiset. iter arripuit.
& tantum profectus fuit quod peruenit in regnum. Aden. Et rex illius prouincie
Aden. cum magna multitudine sarracenorum equitum & peditum/ uenit ad fortes
passus ut terram suam defenderet. & ut sui inimici non ualerent intrare. Accidit
ergo quod rex de abas. cum gente sua ad hos passus fortes peruenit ubi inimicos
102ʳ suos inuenit| in multa quantitate. Inceptum fuit itaque prelium pessimum &
crudele. set taliter accidit quod reges sarracenorum qui tres erant non ualuerunt
suferre contra magnas uires regis prouincie abas. quia habebat multas gentes &
bonas nam xpistiani ualent multo melius sarracenis Et ob hanc causam saraceni
terga eorum conuerterunt in fugam. & Rex xpistianorum cum sua gente intrauerunt
in regnum Aden. & in illis passibus mortui fuerunt multi sarraceni. Et cum rex
de abas. cum sua gente intrauerunt in regnum Aden. bene in tribus locis uel iiij
sarraceni eis in fortibus passibus resisterunt. set nil ualuit eis quod ipsos passus
ualuissent tueri set occisi fuerunt in maxima quantitate. cum uero rex xpistianorum
permansisset in terris inimicorum per multos dies & ipsas multum deuastasset &
magnam multitudinem saracenorum morti tradidisset dixit tunc quod bene ultum
erat dedecus episcopi sui. & quod poterat cum honore ad suam patriam remeare &
uidebat etiam quod non ualebat amplius suos inimicos dapnificare. quia transire
debebant nimis fortes passus. & quod pauca gens ei dapnum posset infere in illis
partibus siue passibus malis. & ob istam causam ab illo regno discessit. & peruenit.
abas in patriam suam. Intellexistis ergo qualiter uindicta pro episcopo facta fuit
102ᵛ super illos sarracenos canes.| nam de ipsis tot mortui fuerunt/ quod uix posset

ci