National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0132 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 132 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

set ut diximus quia totum esse narauibus istius patrie discedemus ab ipso. & de
magna turchya tractabimus. prout aperte poteritis reaudire/ Hic naratur de
magna turchya ) :——

IN magna Turchia est quidam rex nomine caydu. qui nepos est magni can.
Nam filius filij çagathay fratris germani magni can extitit Jpse habet multas
ciuitates & castra. & potens dominus est. Jpse est tartarus & gentes sue
tartare sunt. & sunt homines ualentes pro armis & hoc non est mirum. nam sunt
in guerris continue conuersati. Jste caydu nunquam pacem habuit cum magno
can. set gueram continuo Et ista turchya est uersus magistrum quando disceditur
a cormos. Magna turchya est ultra| flumen gion. & durat a tramontana usque 107°
ad terras magni can. Jste caydu iam multa fecit prelia cum gentibus magni dominj
Et discordiam quam secum habet uobis narabimus. caidu enim petebat ab ipso
magno can. partem eius quod acquisiuerant. & proprie de prouincia cathay. & de
prouincia manci. Et magnus can dicebat/ quod ei dare uolebat quantum alijs
filijs suis. & tamen ire deberet ad suam curiam & consilium quotiens pro ipso
miteret. et uolebat quod ei obediret tanquam filij sui obediunt & barones. Et
per hunc modum dominus magnus dicebat quod dare uolebat ei partem illius
quod acquisiuerant. Et caydu qui de patruo suo magno domino non confidebat
dicebat quod ire nolebat. set ei obedire uolebat ubicumque permaneret. set ad
curiam suam ire nolebat. quia timebat ne faceret ipsum mori hec enim erat
discordia que regnabat inter magnum dominum & caydu. Et ob istam causam
magna guera fuit exorta. & multa prelia inter ipsos fuerunt. Et magnus dominus
per totum annum retinebat exercitum circa terras caydu. ad hoc ut caydu cum
gentibus suis non ualerent inferre dapnum in terras suas & homines. set caydu
propter exercitus magni dominj non dimisit quod non intraret in terras ipsius.
& pluries belauit cum exercitibus eius qui contra ipsum ueniebant. Et noueritis
quod rex caydu habet bene centum| milia equitum qui sunt omnes probi & in prelio 108°
consueti. & habet penes se quam plures borones de imperiali progenie cingiscan.
quia iste fuit principium Jmperij & primo habuit dominium. & unam partem
mundi suo dominio subiugauit. Et ideo dicitur de progenie cingiscan dimitemus
ergo de hoc & de quibusdam prelijs habitis inter magnum dominum & regem caydu
narabimus. & primo dicemus qualiter ad prelium pergunt est eis preceptum
quod quilibet ipsorum in prelium portet sexaginta sagittas. quarum triginta sunt
minores causa transfigendi. relique uero triginta sunt maiores que ferrum habent
largum. Jstas proiciunt cum sunt prope inimicos. & de ipsis se in uultu feriunt
& in brachijs. & sibi inuicem cordas arcuum incidunt. & magnum dapnum sibi
uicissim inferunt. Et cum sagitas omnes proiecerint apponunt manus ad enses &
clauas. & sibi imprimunt magnos ictus. diximus qualiter pergunt ad belum

cvi