国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0134 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
bellum incipere| donec naccarre pulsentur set statim cum sonant bellum incipiunt.
habent insuper tartari talem consuetudinẽ/ quia cum ordinati sunt & expectant
sonitum naccarrarum. canunt & pulsant instrumenta quatuor cordarum multum
dulciter & faciunt magnum solatium expectando bellum continuo. Et ob istam
causam ambe partes que erant ordinate & prestolabantur prelium & sonitum
naccarrarum canebant tam bene & tam dulciter quod erat mirabile ad audiendum.
cum uero per hunc modum aliquantulum permansissent & prestolarentur sonitum
naccarrarum. Jnterea naccarre ab utraque parte sonare ceperunt. Et gentes nullam
moram fecerunt set una gens in aliam ruit & manus apposuerunt ad arcus &
sagitare ceperunt. & aer spissus erat de sagitis ut pluuia. Tunc uideri possent
multi homines & equi uulnerati ad mortem. tunc audiri posset clamor & tumultus
tam magnus quod mirabile erat. & certe bene uidebantur inimici mortales. Et
dum h[ab]uerunt sagitamentum non cessauerunt sagitare illi qui de suis personis
se poterant adiuuare. nam ibi erant mortui & uulnerati ad mortem in maxima
quantitate ita quod in mala hora inceptum fuit prelium ab utraque parte/ tot ab
utraque parte fuerunt occisi Et cum sagitauerunt omnes eorum sagitas manus
apposuerunt ad enses & clauas & unus| in alium irruebant. & ceperunt sibi inuicem 110r°
imprimere magnos ictus cum ensibus & clauis. & inceperunt prelium pessimum
& crudele. Tunc uideri possent ictus maximos elargiri & recipi. tunc uideri
possent pedes & manus incidi. tunc uideri possent multi homines in terram
cadere mortui. Nam postquam belum inceptum fuit cum ensibus parua mora
fuit quod tota terra coperta erat hominibus uulneratis & mortuis. Et sine dubio
rex caydu de suo corpore maximas probitates exercuit & si ipse solummodo non
fuisset sue gentes pluries de campo fugissent. & debelati fuissent set ipse tam
bene in omnibus se habebat. & gentes suas taliter ortabatur/ quod se uiriliter
manutenebant. Ab alia uero parte filius magni dominj. Et filius filij presbiteri
Johannis etiam se bene in omnibus habuerunt. Jstud quidem fuit magis crudele
prelium quod unquam de tanta gente inter tartaros extitisset utraque gens etiam
totis uiribus conabatur una aliam debelare. & ideo utraque pars ultra posse con-
abatur. set hoc nil ualuit quod una pars posset aliam debelare. Et belum durauit
usque ad uesperas/ quod una pars alteram de campo expelere non ualebat set ab
utraque parte tot fuerunt occisi quod erat quedam pietas ad uidendum. quoniam
in mala hora fuit inceptum illud prelium pro utraque parte| quia multi homines 110°
fuerunt mortui. multe domine uidue. & multi pueri orphani. Et cum belum
tantum durasset prout superius audiuistis/ oportuit ergo quod prelium remaneret.
disceserunt & redierunt ad campos tam fessi/ quod omnes maiorem oportunitatem
habebant quiescendi quam belandi. Jn nocte quieuerunt libenter propter laborem
quem in illo prelio illa die substulerant. Et in mane rex caydu/ qui iam audiuerat
cviii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
132
133
134
135
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。