国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0137 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
ABaga dominus in leuante dominabatur multis prouincijs & terris. & sue
terre erant in confinibus terrarum regis caydu. & hoc erat uersus arborem
solam que in libro regis Alesandri nominatur arbor sicca. Et abaga ad
hoc ut rex caydu & sue gentes aliquod dapnum in suos homines non inferrent uel
terras suum filium misit cum magna quantitate gentis equitum in contratam
113ʳ arboris sicce/ usque ad flumen gion.| & ibi permansit cum suo exercitu causa
custodiendi suam terram ut gentes regis caydu ei nullum dampnum inferrent. per
hunc autem modum. Argon cum suis gentibus in illa planicie sicce arboris per-
manebat. & custodiebat multas ciuitates & castra circa ipsum existencia. Accidit
enim quod rex caydu magnam quantitatem gentium congregauit de quibus
capitaneum statuit quemdam suum fratrem nomine barac. vir multum probus &
sapiens erat. cui caydu dixit quod uolebat ipsum ire belatum cum argone/ cui
barac dixit quod fatiet sua mandata & toto suo posse dapnum argoni & suis
gentibus inferret. Et post hec uerba cum suis gentibus que erant magna quantitas
arripuerunt iter & tantum equitauerunt/ quod peruenerunt ad flumen gyon. &
erant prope argonem per decem miliaria. Et cum argon sciuisset quod barac cum
tanta gente uenerat/ se cum suis gentibus optime preparauit. & non elapsi fuerunt
tres dies quod ambe partes preparate fuerunt videlicet argon cum suis gentibus.
& bararac cum suis. Et cum preparate fuerunt naccare sonare ceperunt. ergo
nullam moram fecerunt. set una gens in aliam irruit. Tunc uideri possent sagite
per aerem ut pluuia. et cum utraque pars proiecisset omnes sagitas. & multi
homines & equi ibi fuerunt occisi. apposuerunt manus ad enses & clauias & unus
113ᵛ in alium iruit| & inceperunt prelium pessimum & crudele. Incidebant sibi manus
& brachya. & occidebant equos & malimode se tractabant. Ibi erat tam magnus
tumultus & clamor quod mirabile erat & parua mora fuit quod tota terra coperta
erat hominibus mortuis & uulneratis ad mortem. finaliter autem barac cum gente
sua non potuerunt sufferre contra uires argonis. discessit ergo cum sua gente.
& reuersus fuit ultra flumen. Et Argon cum sua gente ipsos aliquantulum persecuti
fuerunt & de ipsis in magna quantitate interfecerunt. Taliter quidem fuit de hoc
prelio qualiter audiuistis. Et postquam de argone incepimus uobis narabimus
totum esse ipsius qualiter captus fuit. & dominium habuit [post] mortem Abaga
genitoris sui :/
POstquam autem argon bellum obtinuit contra barac & gentem regis caydu
paruum tempus preterijt quod ipse habuit noua qualiter Abaga pater suus
decesserat/ de quo doluit ultra modum. & se preparauit cum suo exercitu
& iter arripuit causa remeandi ad curiam patris sui. & capiendi dominium. set
tamen equitare debebat per quadraginta dietas ante quam illuc attingeret Accidit
enim quod quidam frater Abaga nomine Acmat soldanus efectus erat sarracenus
cxi
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
135
136
137
138
139
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。