国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0138 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 138 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

statim cum audiuit quod frater suus Abaga decesserat/ dixit ergo quod poterat
esse| dominus posquam argon erat tam longe. preparauit ergo magnas gentes & 114r°
iuit ad curiam fratris sui Abaga & cepit dominium. & inuenit ibi thesaurum tam
magnum quod uix aliquis posset credere qui audiret numerum ualoris de quo
largitus fuit baronibus & militibus tam large quod mirabile fuit & cum barones
& milites uiderunt quod Acmat soldanus tam large eis donauerat/ dixerunt quod
ipse erat bonus dominus. Et omnes ipsum unanimiter dilligebant & dicebant
quod nolebant alium dominum nisi ipsum. Acmat soldanus quidem faciebat
ualde bonum dominium & omnibus gentibus seruiebat. set tamen unam
rusticitatem fecit. Nam omnes uxores fratris accepit. & pro se retinuit Et hoc
unum fuit de quo a multis gentibus fuit reprehensus set parum stetit postquam
habuit totum dominium quod noua audiuit qualiter Argon ueniebat cum magna
gente. Jpse nulam moram fecit set statim congregare fecit gentem suam & barones.
Et in una epdomada congregauit magnam gentem equitum qui libenter contra
argonem ibant & communiter dicebant quod nil tantum affectabant quantum
argonem occidere uel capere. & ipsum in magno martirio ponere. /
Et cum Acmat soldanus preparauisset circa sexaginta milia equitum iter
arripuit causa obuiandi Argoni & gentibus suis. & equitauit| bene per 114v°
decem dietas. & in capite decem dietarum noua habuit qualiter argon
ueniebat/ & erat prope eum per dietas quinque. & habebat bene tot gentes quot
ipse. Acmat. ergo statuere fecit campum suum in quadam magna & pulcra planicle.
Et ibi dixit se expectaturum Argonem donec ueniet/ quia ibi est ualde bonum
belare. Et cum suum campum optime statuisset. fecit suum colloquium & gentes
suas ordinare. & eas fuit taliter alocutus domini uos bene scitis qualiter esse
debeo dominus totius regni condam fratris mei Abaga. quia filius fui eiusdem patris
cum ipso. & quoniam semper fui ad conquirendum omnes terras & prouincias
quas tenemus bene uerum est quod Argon fuit filius quondam Abaga fratris mei
& forte aliquis dicere uellet quod ad ipsum spectaret dominium salua tamen
illorum gratia qui hoc dicere uellent hoc non esset dignum uel iustum/ quia
postquam pater retinuit dominium tanto tempore prout scitis dignum est quod
ipsum habere debeam post obitum ipsius. Nam in uita sua rationabiliter dimi-
dietatem habere debebam set mea bonitate ei totum dominium dimittebam. Post-
quam uero taliter accidit qualiter uobis naraui uos deprecor quatenus nostrum
ius contra argonem defendamus ita quod regnum & dominium omnibus nobis
remaneat. Ego enim uollo solummodo honorem & famam & uos habete profectum
dominium & thesaurum per omnes nostras prouincias atque terras. Nunc dicere
plura nollo| quoniam scio uos sapientes & diligitis. & ea agetis que in 115r°
nostrum bonum & honorem reuertentur & taliter finem impossuit uerbis suis.

cxii