国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
2r°ominj imperatores reges duces marchiones comites milites & burgenses
& omnes gentes qui vultis agnoscere diuersa hominum genera & diuersarum
regionum mundanas diuersitates Accipite hunc librum. nam in ipsum inuenietis omnia magna mirabilia & diuersitates armenie maioris/ persarum Tartarie/ & Jndie & aliarum multarum prouinciarum circa asyam mediam & partem europe ut patebit per ordinem sicut dominus marcus paullo veneciarum ciuis enarat. quoniam oculis proprijs ipse uidit. & sunt etiam aliqua que non uidit set audiuit ab hominibus fide dignis/ & quicumque hunc librum leget uel audiet plenariam fidem debeat adhibere quia omnia sunt uera/ antedictus dominus marcus paulus ab infancia sua usque ad tricessimum annum conuersatus fuit per partes illas . Et ideo ipso existente in carcere in ciuitate Janue — nolens uacare otio/ uisum fuit sibi ad consolationem legentium ut predictum librum compilare deberet & ipse non notauit nisi pauca aliqua que adhuc in mente retinebat compilauit autem librum hunc ano dominj m° cc°xcviij °/ hic incipiunt nomina & conditiones ciuitatum posita breuiter & sucintte Primo peruenerunt ad quamdam ciuitatem nomine bucharra multum nobilis & magna erat prouincia uero similiter nominabatur bucharra & quidam rex habetur ibi nomine barach ciuitas erat melior que reperiretur in persia. et ipsis sic existentibus nuncius orientalis
2V° dominj peruenit illuci qui ibat ad magnum canem dominum uidelicet omnium tartarorum comorantem in finibus terre inter leuantem & grecum nomine coblai caan cum quibus profecti sunt videlicet dominus Nicholaus & marcus ad magnum dominum qui gratanter & honorate recepit eos. & hic subsequenter tractantur multa alia que dimito causa breuitatis ut ad alia necesaria transeamus! & hic describuntur omnes regiones prouincie / regna / & ciuitates/ circa asyam mediam & partem europe firmate & omnes mores & consuetudines generaliter & diuisim omnium gentium habitantium in eisdem. & primo de armenia minori! verum est quod due sunt armenie una quidem parua altera uero magna. set quidam rex dominatur in parua qui totani terram manutenet in iusticia & regi tartarorum subditus est in ea sunt multe ciuitates & castra & habundantia omnium habetur in eis & est terra multum solatiosa in uenationibus bestiarum / & aucupationibus auium. set non sana prouincia. Et antiquitus nobiles uiri. ualentes erant & probi pro armis. set nunc sunt tristes & uiles & sine aliqua bonitate set potatores sunt optimi. Jttem est supra mare ciuitas quedam. aiaç nomine que est terra magne mercationis nain omnia aromata & omnes drapi & alia mercimonia ualoris per diuersas partes ad ciuitatem istam poctantur/ & omnes hommes & mercatores qui uolunt pergerere infra terram ab illa ciuitate iter arripiunt/ cuius regni armenie minoris confines hij sunt Ab uno latere uersus meridiem est terra promisionis
3r° quain retinent sarracenj I a latere tramontene sunt turcomani / qui uocantur caramanj
v
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。