国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
isti boni viri ydola ador- ant & procedunt secun- dum auspicium
nota
isti plus alfa gente viuunt
braaman adorant ydola & magis procedunt secundum auspicium & secundum actus
motus auium & bestiarum aliquibus hominibus de mundo. & dicemus uobis in parte de consuetudine & moribus eorum habent equidem huiusmodi consuetudinem inter ipsos quia omnibus diebus de ebdomada apposuerunt unum signum qualem uobis declarando ducemus si accidit quod aliquod forum faciant alicuius mercimoni] ille qui vult emere exurgit et respicit umbram suam in solem
querit de nomine illius diei in qua est & facit mensurari umbram suam & si est tam longam ut debet esse in illa die forum completur. & si umbra non est tam longua ut esset debet non completur forum set expectat donec umbra sit in illo puncto quern ordinauerunt in lege eorum & quemadmodum de hac die diximus . ordinauerunt de omnibus diebus ebdomade uidelicet quantum debet esse longa umbra & donec umbra non esset tam longa quemadmodum esse debet nullum forum facerent neque aliquod factum eorum set quando umbra est tam longa ueluti die quamlibet debet esse tunc faciunt suum forum. Jttem aliud maius narabimus uobis quoniarn quando faciunt aliquod forum in domo uel in alio loco & audirent aliquam tarantulam clamare. nam ibi multe sunt & apareat uel audiatur ab illa parte quod sit bonum pro eis emunt I statim mercimonia & si tarantula 81v° apareat uel audiatur ab illa parte que sibi non uideatur bona non emunt & quando de eorum domibus exeunt & audirent aliquem hominem reuerti si eis non uidetur bonum restant & ult[er]ius non procedunt & quando isti braaman eorum iter arripiunt & uident quod aliqua yrundo uolet per supra ipsos uel ante uel a[d] dexteram partem uel ad sinistram si eis uidetur secundum mores eorum quod yrundo a buna parte uenerit procedunt ult[erlius & si uidetur eis quod a bona parte [non] uenerit reuertentur & isti braaman viuunt plus alia gente de mundo
hoc est quia parum comedunt & propter magnam abstinentiam quam faciunt dentes eorum sunt ualde boni propter quamdam erbam quam in ferculis suis uescuntur que multurn bene digere facit & est ualde sana hurnano corpori isti uero braaman nunquam flobotomantur de aliqua uena uel de aliquo loco & sibi non rninuunt sanguine habent etiam inter sse religiosos qui nuncupantur cuigui(?) qui viuunt pluri alijs nam viuunt cl anis & cc & tarnen se bene possunt de suo corpore adiuuare ita quod possunt ire & redire quocumque volunt & faciunt omnes opportunitates monasteri] ydolorum & tarn bene legunt ita senes quemadmodum existerent Juniores & hoc propter abstinentiam magnani contingit quia parum & bonum cornedunt quoniam utuntur in suis comestionibus magis riso & lacte quam alijs rebus & isti cuigui(?)I qui tarn Longo tempore uiuunt cornedunt hoc 82r° quod uobis dicemus accipiunt enim argentum uuuum & surfurem & simul miscent & rude potacionem faciunt & bibunt & dicunt quod hoc eis uitarn auget & magis ob hoc uiuunt & hoc bis in mense sumunt & iste gentes ab eorum infancia utuntur
nota
habent aliquos religiosos qui viuunt cl annis & cc ~ habent monasteria ydolorum
nota
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。