国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0126 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 126 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

 

h

hic homines habent signa tria in fronte (7' sunt xpistianj—:—

suns ibi iudei qui habent duo signa

IOOvo

quod unus fuit ad sepulcrum xristi in ierusalem

o

IOIr

ex hoc habetur quod istis lotis habitant xristiani ' saraceni

tres xpistiani sunt/ tres uero sarraceni. xpistiani itaque huius prouincie habent in fatie tria signa. unum videlicet in fronte alia duo ad genas & signum quod est in fronte tendit quousque ad dimidium nasi. Jsta quidem signa fatta sunt cum fero calido. & faciunt ipsa cum parui sunt. & hoc habent ex consuetudine/ nam ad nobilitatem sibi reputant & etiam quia multum ad sanitatem eis confert Sunt etiam ibi iudei qui habent duo signa videlicet ad genas Et saraceni habent solummodo signum unum videlicet in fronte usque ad dimidium nasi. Magnus quidem rex permanet in medio prouincie. Saraceni uero permanent uersus Aden. Jstos uero ad xristianiltatem conuerterunt apostoli/ set ignoramus qui fuerint Jn ista prouincia de Abas . sunt gentes ualentes pro armis . & multi equites qui equos multos habent. Et hoc est eis ualde necessarium quia habent gueram cum soldano Aden. & cum illo nubie & cum multis alijs gentibus. Et de hoc narabimus quamdam pulcram ystoriam. Accidit enim quod iste rex qui dominatur toti prouincie Abas qui xpistianus est dixit quod uolebat ire in peregrinagium ad sepulcrum yhesu xristi in Jerusalem. cui nobiles & barones sui dixerunt quod nimis periculosum esset si illuc accederet. set laudauerunt quod miteret unum episcopum uel alium prelatum. Et rex in hoc concordauit. Misit ergo pro quodam Episcopo qui erat homo sancte uite. & ei dixit quod uolebat ipsum loco sui pergere Jerusalem causa uisitandi sepulcrum yhesu xpisti. qui dixit se uele tanquam dominj sua adimplere precepta. cui rex precepit quod se preparare deberet. & quam cicius posset iret. Episcopus tunc se preparauit. et petita licencia in modum peregrini iter arripiens ualde honorabiliter tantum profectus fuit per mare & terram quod peruenit ad ierusalem & iuit ad sepulcrum. coram quo procidens cum multa reuerentia. & deuotione orauit fecitque magnas oblationes ex parte illius regis qui miserat ipsum. Et cum egisset omnia per que iuerat/ iter arripuit cum sua societate. & tantum) perambulauit quod peruenit in aden. Et in isto regno multum odio habentur xpistiani. quia nullum uidere uolunt set ipsos odiunt tanquam inimicos eorum mortales Et cum soldanus aden sciuit/ quod iste episcopus erat xpistianus. & nuncius magni regis Abas statim ipsum capere fecit & quesiuit ab ipso utrum xpistianus esset. cui respondit episcopus quod xpistianus erat. Et soldanus dixit quod si ipse non uelet se ad legem machometi conuerti/ ei faceret uerecundiam & dapnum inferri qui respondit/ quod potius mori uolebat quam eius fidem presumeret denegare cute uero soldanus eius responsum audiuit in magnum habuit despectum/ & precepit quod esset circumcisus. fuit captus Episcopus a multis hominibus qui ipsum circumciserunt ad modum sarracenorum Et cum hoc egissent tunc soldanus dixit quod illain uerecundiam ei fieri fecerat in dedecus & despectum regis sui domini. Et post hec uerba episcopum dimisit discedere. Et cum Episcopus hoc dedecus recepisset doluit ultra modum. set

c

r*