国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
totum sunt sal pro quo sale accipiendo omnes circumstantes a xxx dietis accedunt. est e[n]i[m] melior qui reperiatur in mundo. set tan-i durus quod ex eo nisi cum
piconibus [-non] i potest toli . ibique in tanta copia reperitur. quod vniuersus mundus iev° L
ad sui usum inde uberius fulciretur aliqui uero montes sunt habundantes in amigdalis & pistachis ex quibus forum maximum inde habetur in hijs etiam contratibus habitationes multe sunt habundantes in fructibus bladis & uineis
Maconieti legem obseruant habitantes uero legem machometi obseruant qui mortales sunt & perfidi & iniqui. multumque perseuerant in potationibus quia bonum uinum habent coctum! nec uestes alias ferunt nisi de bestiarum pelibus/ cum uero itur per tres dictas inuenitur quedam ciuitas nomine Scassemo que cuiusda[m] comitis est & alie sue ciuitates & castra in montibus sunt. per medium itaque ciuitatis istius quoddam flumen aliquantulum magnum decurit. sunt ibi multi porci spinosi apud quos dum uenator canes inuehit porcus totus in se glomeratur postmodum spinas que parum retinentur in pelle super dorssa canum proiciens & cum ipsis in pluribus locis uulnerans ipsos canes hic non sunt montes saxosi set de terra sunt
Natomeli legern obseruant alaxian est prouincia quedam gentes cuius macometi legem obseruant & per se
loquelam habent magnum quidem regnum est per succesionem hereditariam
regitur que progenies a rege alexandro desendit & a filia regis darij magni
persarum/ in ista prouincia nascuntur lapides preciosi qui balasi appelantur & in magnis nascuntur montibus/ Rex uero facit in isto monte fieri cauernas. quemadmodum fatiunt qui argentum fodiunt nec alius terrigena uel forensis preter quam rex lapides istos audet in pena capitis & cris aliquo modo fodi facere uel cauari nisi de gratia speciali per ipsum regem concesum fuerit alicui I & hoc facit quia 13r° uult ut eius balasi propter honorem suum maioris ualoris sint & cariores habeantur ubique quia si quilibet ad libitum foderet & extra districtum portaret tanta copia ibi est quod fiere[n]t uiles nec tanti essent ualoris item hic inueniuntur montes in quibus sunt lapides de quibus fit açurum melius quod reperiatur in mundo/ sunt etiam ibi montes in quibus uene inueniuntur argentum ramum & plumbum producentes in maxima quantitate. frigida quidem prouincia est inueniebantur in hac prouincia equi qui desenderant a natura equi regis alexandri bucifalch nomine qui nascebantur omnes cornu habentes in fronte sicuti bucifalch. quia ab ipso equo eque conceperant set postea fuit destructa tota illorum natura.! habent frumentum bonum & ordeum nascitur ibi sine cortice videlicet quod totum est medulla nec remulle trahuntur ex eo/ quasi omnes uestiuntur corijs bestiarum: quia aliarum uestium caritudinem habent/ item proprietas montium talis est ipsi sunt altissimi ita quod de infimo ad sumum in itinere dura[t] homo a mane usque ad uesperas priusquam possit asendere in sumitate uero sunt planities magne ubi vbertas herbartun & arborum uhi fontes magni & purissimi qui tanquam flumina
xvi
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。