国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0112 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 112 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

 

hic naratur quoniodo rex

fecit statuere ymaginem

ad

similitudinem fili] de

auro & lapidibus & om-

nes adorauerunt   hon-

orauerunt eum tanquam

deum & dicebant quod

erat deus ex hoc habetur

quod antiquitus faciliter

deificabant mortales sicut

ydolatri facicbant ante

aduenturn xristi set natus

xristus finiuit deiicatio

deorurn

iste prunus fuit pro quo

ydola descenderunt

listi adorat ydola de borr-

ginquis partibus sicut

xristiani uadunt ad sanc-

tum _Jacoburn

saraceni dicunt quod est

adam set sacra scriptura

testatur quod sit in alia

parte mundi &Tt

xpistum Et cum iste filius regis decessit/ portatus fuit ad regem patrem suum. qui cucu uidisset mortuum quem plus se dilligebat. magnum habuit dolorem. & fecit statuere quamdam ymaginem ad similitudinem sui/ totam de auro & lapidibus preciosis. Et omnes de patria honorauerunt & adorauerunt ipsum tanquam deum.

& dicebant quod erat deus . & quod mortuus erat octuaginta quatuor uicibus . Nam dicebant quod quando homo in prima uice moritur eficitur bos. & postmodum

iterum moritur equusque efficitur. . & ita dicunt quod octuaginta quatuor uicibus moritur. & semper efficitur aliquod animal uel canis uel aliquid aliud set in octuagesima quarta uice dicunt quod mortuus est & effectus est deus. Et istuin habent ydola adorantes pro meliori deo & pro maiori aliquo aliorum. Et sic iste primus fuit pro quo ydola descenderunt. Et hoc fuit in insula Seylan in Jndya. 86r°

Jntellexistis ergo qualiter ydola descenderunt & illi qui adorant ydola illuc ueniunt de multum longinquis partibus propter deuotionem quemadmodum xpistiani

uadunt ad sanctum Jacobum Jsti quidem qui adorant ydola dicunt quod illud

est sepulcrum filij illius regis de quo dictum quod est super iptum montem. Et quod capili dentes. & parascis que omnia ibi sunt fuerunt filij regis qui nomina-

batur Sogomoni burchan quod est dicere Sogomoni sanctus Et saraceni qui illuc

propter deuotionem ueniunt dicunt quod hoc est sepulcrum ade nostri primi patris & quod capilli. dentes. & parascis fuerunt Ade Jntellexistis ergo qualiter

adorantes ydola dicunt quod est iste filius regis qui fuit primus deus eorum. &

saraceni dicunt quod est adam noster primus pater. set deus nouit quis est & quis fuit. quia nos non credimus quod in illo loco sit adam quoniam sancta

scriptura testatur quod sit in alia parte mundi Accidit quod magnus can audiuit qualiter super illum montem erat monumentum ade & quod ibi erant dentes & capilli ipsius & parascis in qua comedebat. dixit ergo quod de necesse oportebat ut haberet dentes/ parascidem & capillos . & misit illuc nuncios suos qui cum magna societate arripuerunt iter. I & tantum iuerunt per terram & aquam quod peruenerunt 86v°

ad insulam seylan & iuerunt ad regem. & tantum procurauerunt quod habuerunt dentes maxillares qui multum erant magni & grossi. habuerunt & capillos &

parascidem. parascis quidem erat de quodam profilio uiridi ualde pulcro . Et cum nuntij magni can res istas habuissent. arripuerunt iter. Et reuersi fuerunt ad eorum dominum. Et cum fuerunt prope magnam ciuitatem cambalu. notificauerunt domino eorum aduentum. & [quod] portabant id propter quod iuerant.

Magnus dominus tune precepit quod omnes gentes tam religiose quam seculares irent obuiam illis reliquijs quas credebant fore Ade Et ita omnes gentes de

cambalu iuerunt obuiam reliquiis illis/ & religiosi receperunt ipsas cum magna reuerentia. & ad magnum dominum portauerunt qui ipsas recepit cum gaudio magno & festo. & cum reuerentia multa. Et inueniunt per eorum scripturas

ad

~