国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
| ||||
~ | pro utroque. Et secundum illud se regunt. Jsta quidem habent ab experto. Jteem quando aliquis puer uel puela nascitur in hoc regno . statim pater uel mater facit poni in scriptes diem sue natiuitatis lunam mensem & horam . & hoc faciunt quia omnia sua facta exercent per astronomiam Jtem quicumque habens filios masculos statim cum sunt etatis xiij annorum ipsos licenceant a domo privantes ipsos a uictu domus. dicunt enim quod amodo sunt in etate qua posunt ex se acquirere sibi uictum. & merciri & lucrari sicuti ipse fecit. & dat unicuique. xx uel xxiiij grossos siue monctas tanti ualoris. ut cum ipsis lucrentur & acquirant hoc quidem faciunt patres ut film fiant experte & prompti in omnibus & mercationibus asuesient. Jsti quidem pueri sic faciunt. nam tota die non cessant curere nunc huc nunc illuc emendo unum & uendendo postmodum illud idem. & tempore quo perule piscantur curunt ad portum & emunt a piscatoribus .v. uel vj perulas. secundum quod piscatores habent eas. & eas portant mercatoribus qui stant in domibus 74v° timore soles & dicunt uultis istas. certe constiterunt mihi tanto. detis quicquid placet de lucro. & ipsi aliquid sibi dant de lucro supra debitum pretium. & tunc iterato currunt. uel dicunt mercatoribus placet uobis/ quod aliquid uadam emptum. & sic fiunt optimi & subtilissimi mercatores. ipsi uero portant necessaria ad domum matrum. & ipse eis decoquunt & parant. set non quod aliquid comedant ad expensas patrum. Jtem noueritis quod in isto regno & per totani Jndiam sunt omnes bestie & aues diuerse a nostratibus excepta qualea solum que simulatur nostris. set omnes alie res eorum suut multum diuerse a nostris. Nam habent uespertiliones magnas quemadmodum sunt austures . habent insuper austures nigros ut sunt corui. & sunt multo maiores nostris. & bene uolant & aucupantur. Equis quidem eorum dant ad comedendum carnes coctas cum risis.
| |||
habent multa ydola in monasterijs suis mascu- lina & femenina quibus multe domicele oferuntur iste portan[t] ad eomeden- [dum] ydolis | ||||
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。