国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
hic sunt aliqui ydolatri
xristiani íudei
iniurietur alicui & uelit ipsum contempnere & improperium sibi facere dura 88r° obuiat sibi in uia mastigationem illam de ore accipiens in faciem eius prohicit & dicit tu non uales isto scilicet id quod prohicit. ille uero ad magnani reputans sibi iniuriam & contenptum statim regi conqueritur qualiter eum talis contempserit
anichilauerit & rogat eum ut det sibi licenciam de uindicta videlicet quod si iniuriator contenpserit eum & gentem suam petet licentiam quod uelit experiri personam suam & gentem cum persona illius qui iniuriam fecit & cum eius gente & ostendere utrum ualeat necne si uero contenpserit personam eius solum petet licentiam de persona ad personam & tunc rex utrique parti licentiam elargitur
si uero debeat fieri prelium de gente ad gentem uterque cum gente sua ad prelium preparatur & curacie quas ad defensionem induunt & portant est pellis quam matres eorum sibi primitus donauerunt. cum sunt in campo prelium incohant & se feriunt vulnerant & occidunt nain leuiter eorum gladi] se infingunt & cuilibet ipsorum facilis patet introitus . ibi erit rex & multitudo geritium ad negotium intuendum & cum rex plures uidebit a parte utraque interremptos & quod una partium uidebitur potiorem locum habere & aliam superare ponet ad dentes faldam unam cuiusdam pani quem circum se habebit. & ab alia parte tenebit cum manu
tunc statim preliantes cessant a prelio nec amplius imprimitur ictus & pluries ita ffit si fiat de persona ad personam erunt nudi ambo sicut continue soient ire
quilibet unum habebit cultelumd sciunt quidem cum cultelis illis optime 88v° tutaminari nani ualde bene se cum ipsis cohoperiunt & aduersarium offendunt ymo faciunt sic sicut intellexistis nigri sunt & unus faciet alteri circulum unum de colore albo supra carnes ubicuinque uolet & dicet ei scias quod te in circulo feriam & non alibi caueas tibi quantum potes & sic faciet alter ei qui melius bene sibi qui peius peius sibi quia quocumque unus alterum atingat satis potest ipsum sentire.:
Hic naratur de regno coilon
oilon est quoddam regnum quod inuenitur versus garbin. discedendo a
prouincia maagabar ipsius gentes adorant ydola sunt etiam ibi xpistianj
& Judei & per se loquelam habent rex istius regni nuli redit tributum
nascitur quidem in isto regno berçi coilomin qui multum est bonus & piper in magna habundantia. Nain per omnes campaneas & lucos nascitur in magna abundantia & recoligitur in mense inadij Junij & Julij & arbores que piper producunt adaquantur & sunt domestice arbores habent etiam indura ualde bonum in magna habundantia & fit de erbis nam erbas illas absque radicibus in magnos mastelos ponunt & postmodum mitunt aquam in ipsos & tantum sic esse dimitunt quod erbe putrescunt & remanet ibi sucus tunc ponitur ille sucus ad solem. qui propter feruentem calorem solis in tantum bulit & consumatur quod desiccatur
lxxxviii
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。