National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0114 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 114 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

hic sunt aliqui ydolatri

xristiani   íudei

iniurietur alicui & uelit ipsum contempnere & improperium sibi facere dura 88r° obuiat sibi in uia mastigationem illam de ore accipiens in faciem eius prohicit & dicit tu non uales isto scilicet id quod prohicit. ille uero ad magnani reputans sibi iniuriam & contenptum statim regi conqueritur qualiter eum talis contempserit

  •   anichilauerit & rogat eum ut det sibi licenciam de uindicta videlicet quod si iniuriator contenpserit eum & gentem suam petet licentiam quod uelit experiri personam suam & gentem cum persona illius qui iniuriam fecit & cum eius gente & ostendere utrum ualeat necne si uero contenpserit personam eius solum petet licentiam de persona ad personam & tunc rex utrique parti licentiam elargitur

si uero debeat fieri prelium de gente ad gentem uterque cum gente sua ad prelium preparatur & curacie quas ad defensionem induunt & portant est pellis quam matres eorum sibi primitus donauerunt. cum sunt in campo prelium incohant & se feriunt vulnerant & occidunt nain leuiter eorum gladi] se infingunt & cuilibet ipsorum facilis patet introitus . ibi erit rex & multitudo geritium ad negotium intuendum & cum rex plures uidebit a parte utraque interremptos & quod una partium uidebitur potiorem locum habere & aliam superare ponet ad dentes faldam unam cuiusdam pani quem circum se habebit. & ab alia parte tenebit cum manu

  •   tunc statim preliantes cessant a prelio nec amplius imprimitur ictus & pluries ita ffit si fiat de persona ad personam erunt nudi ambo sicut continue soient ire

  •   quilibet unum habebit cultelumd sciunt quidem cum cultelis illis optime 88v° tutaminari nani ualde bene se cum ipsis cohoperiunt & aduersarium offendunt ymo faciunt sic sicut intellexistis nigri sunt & unus faciet alteri circulum unum de colore albo supra carnes ubicuinque uolet & dicet ei scias quod te in circulo feriam & non alibi caueas tibi quantum potes & sic faciet alter ei qui melius bene sibi qui peius peius sibi quia quocumque unus alterum atingat satis potest ipsum sentire.:

Hic naratur de regno coilon

oilon est quoddam regnum quod inuenitur versus garbin. discedendo a

prouincia maagabar ipsius gentes adorant ydola sunt etiam ibi xpistianj

& Judei & per se loquelam habent rex istius regni nuli redit tributum

nascitur quidem in isto regno berçi coilomin qui multum est bonus & piper in magna habundantia. Nain per omnes campaneas & lucos nascitur in magna abundantia & recoligitur in mense inadij Junij & Julij & arbores que piper producunt adaquantur & sunt domestice arbores habent etiam indura ualde bonum in magna habundantia & fit de erbis nam erbas illas absque radicibus in magnos mastelos ponunt & postmodum mitunt aquam in ipsos & tantum sic esse dimitunt quod erbe putrescunt & remanet ibi sucus tunc ponitur ille sucus ad solem. qui propter feruentem calorem solis in tantum bulit & consumatur quod desiccatur

lxxxviii