National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0137 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 137 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

Baga dominus in leuante dominabatur multis prouincijs & terris. & sue

Ba   e

terre erant in confinibus terrarum regis caydu. & hoc erat uersus arborera

solam que in libro regis Alesandri nominatur arbor sicca. Et abaga ad hoc ut rex caydu & sue gentes aliquod dapnum in suos hommes non inferrent uel terras suum filium misit cum magna quantitate gentis equitum in contratain

113r° arboris sicce/ usque ad flumen gion. I & ibi permansit cum suo exercitu causa custodiendi suam terrain ut gentes regis caydu ei nullum dampnum inferrent. per hunc auteur modum. Argon cuin suis gentibus in illa planicie sicce arboris permanebat. & custodiebat multas ciuitates & castra circa ipsum existencia. Accidit enim quod rex caydu magnam quantitatem gentium congregauit de quibus capitaneum statuit quemdam suum fratrem nomine barac. vir multum probus & sapiens erat. cui caydu dixit quod uolebat ipsum ire belatum cum argone/ cui barac dixit quod fatiet sua mandata & toto suo posse dapnum argoni & suis gentibus inferret . Et post hec uerba cum suis gentibus que erant magna quantitas arripuerunt iter & tantum equitauerunt/ quod peruenerunt ad flumen gyon. & erant prope argonem per decem miliaria. Et cum argon sciuisset quod barac cum tanta gente uenerat/ se cum suis gentibus optime preparauit. & non elapsi fuerunt tres dies quod ambe partes preparate fuerunt videlicet argon cum suis gentibus.

  •  bararac cum suis. Et cum preparate fuerunt naccare sonare ceperunt. ergo nullam moram fecerunt. set una gens in aliam irruit. Tunc uideri possent sagite per aerem ut pluuia. et cum utraque pars proiecisset omnes sagitas. & multi hommes & equi ibi fuerunt occisi. apposuerunt manus ad enses & clauas & unus

113v° in alium fruit' & inceperunt prelium pessimum & crudele. Jncidebant sibi manus

  •  brachya. & occidebant equos & malimode se tractabant. Jbi erat tam magnus tumultus & clamor quod mirabile erat & parua mora fuit quod tota terra coperta erat hominibus mortuis & uulneratis ad mortem . finaliter autem barac cum gente sua non potuerunt sufferre contra uires argonis. discessit ergo cum sua gente. &reuersus fuit ultra flumen. Et Argon cum sua gente ipsos aliquantulum persecuti fuerunt & de ipsis in magna quantitate interfecerunt. Taliter quidem fuit de hoc prelio qualiter audiuistis. Et postquam de argone incepimus uobis narabimus totum esse ipsius qualiter captus fuit. & dominium habuit [post] mortem Abaga genitoris sui :/

ostquam autem argon bellum obtinuit contra barac & gentem regis caydu paruum tempus preterijt quod ipse habuit noua qualiter Abaga pater suus decesserat/ de quo doluit ultra modum. & se preparauit cum suo exercitu

  •  iter arripuit causa remeandi ad curiam patris sui. & capiendi dominium. set tarnen equitare debebat per quadraginta dietas ante quam illuc attingeret Accidit enim quod quidam frater Abaga nomine Acmat soldanus efectus erat sarracenus

cxi