National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0111 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 111 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

hic naratur qualiter iste

postposuit res   nota
mundanas

.1 uoc,

1110,

retinerent sanctum ad cuius nomen ydola statuerunt iste sogomoni fuit filius. I

84v° cuiusdarn magni regis diurtrs & potentis. & fuit tam bone ulte quod noluit intendere aliquibus mundanis & noluit esse rex. Et cum pater uidit quod filius nolebat esse rex/ nec aliquibus intendere mundanis multum doluit. & ut ipsum posset a proposito & uoluntate huiusmodi reuocare. grandia sibi promisit. videlicet quod ipsum coronare [regem] uolebat de regno & ipsum statuere dominum ad libitum suum. volebat etiam refutare coronam & nichil precipere set solus ipse esset dominus & magister. filius quidem dicebat quod nichil uolebat. Et cum pater uidit quod filius nolebat dominium aliqua causa mundi . doluit ad mortem

& hoc mirum non erat. quoniam plures filios non habebat nec habebat cui dimiteret regnum. Tunc rex precogitans dixit quod talern medicinam inducet. quod filius libenter inherebit mundanis. & regnum & coronam sirniliter acceptabit. fecit ergo eum reponi in quoddarn palatium. & dedit ei multas puelas ualde pulcras que ei seruiebant. nani ibi non auderet permanere aliquis masculus nisi solummodo ille puele Nam puelle ipsum ducebant ad lectum. & ei seruiebant in mensa. & continuo assotiabant ipsum. ipse canebant & sonabant instrumemta. & faciebant ei omnia solatia que poterant secundum que preceperat eis rex. Et tarnen omnes

85r° ille puele non potuerunt tantum operari quod ipsum ad luxurian. I prouocarent. set magis quam a principio caste & firme permanebat & ducebat sanctam uitam secundum consuetudinem eorum . Et iste domicellus nunquam de palatio exiuerat. & nunquam uiderat aliquem uirum mortuum. neque alium qui non fuisset sanus de membris suis. quia pater non dimitebat accedere coram ipso aliquem senem. uel aliquem hominem defectuosum in membris. Accidit enim quod quadam die iste domicellus equitabat per ciuitatem. & uidit quemdarn mortuum quesiuit ergo ab illis qui penes. ipsum erant quid hoc esset. qui responderunt quod erat homo mortuus. dixit itaque filius regis. & quomodo ergo moriuntur omnes hommes. qui responderunt quod sic Tunc domicellus nichil dixit. set equitabat ultra cogitando multum. Et post hec cum aliquantulum equitasset inuenit quemdam hominem ualde senem qui ire non poterat & propter senium dentes non habebat in hore. & cum filius regis hunc senem uidisset. quesiuit quid esset. & quare ire non poterat. & illi qui secum erant dixerunt/ quod propter senium ire non poterat. & propter senium dentes amiserat Et tunc cum filius regis bene intellexisset de sene & mortuo reuersus est ad palatium suum. & dixit quod [non]

85v° permanebit amplius in hoc seculo I fraudolenti & defectiuo. set dixit quod ibit perscrutatum ilium qui nunquam moritur. & qui ipsum creauit discessit ergo a palatio patris sui & iuit in montes multum deuios & magnos & ibi permansit totis temporibus uite sue multum honeste & caste & cum magna abstinencia & pro certto si fuisset xpistianus magnus sanctus exstitiset penes dominum yhesum

nota constantiam Juuenis

ti

luit perscrutatum illusa qui nunquam moritur & qui ipsum creauit

quod si iste existiset xpistianus magnus sanctus reputaretur