National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0082 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 82 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

quod illi de ciuitate coligunt limum & terram putridam & faciunt magnos montes & sic eos dirnitunt per xxx & xl annos quod Ipsos montes non mouent. & tunc 52v° terra in illis montibus tam longo tempore ita conficitur. quod parascides fatte ex ipsa colorera habent accuri. & sunt ualde relucentes & pulcerirne ultra modum Et debetis scire quod cum homo terram illam congregat pro filijs eius congregat videlicet quod propter longurn tempus quo debet quiescere ad confectionem ipsius non sperat consegui inde lucrum nec ponere ipsam in opus set filius qui post ipsum est uicturus fructurn consequitur ex ipsa &ct Nunc de regno fugui diximus quod una de nouem partibus mançi & magnus can maiorem in ipso sequitur reditum & prouentum excepto quam in regno Qinsay quam in aliquo aliorum. Et hoc est solummodo propter reditum portus çaytum. Nos quidem non diximus de omnibus nouem regnis prouincie manci. set solum de tribus. videlicet yançu Qinsay & fuguj de quibus bene intelexistis de istis uero tribus narauimus ita per ordinem. quia per ipsa dominus marcus transitum suum fecit. nam iter suum ducebatur iliac. de alijs uero sex audiuit & intelexit multa set quia non perambulauit ea non potuisset sic ad plenum ut de alijs enarasse. quare de ipsis dimitimus. set bene & suficienter narauimus de prouincia in generali & partim in speciali videlicet de mançi. set scire debetis quod per totani prouinciam manci una seruatur loquela & una maneries litterarum tarnen in lingua est diuersitas per contratas ueluti apud laycos inter lonbardo[s] prouinciales — francigenas &ct ita tarnen quod in prouincia mançi gens cuiuslibet contrate potest gentis alterius 53r° intelligere ydioma. Narauimus & de esse prouincie cathay generaliter & particulariter secundum quod cognoscere potuimus satis ordinate & de multis alijs prouincijs gentibus bestijs auibus auro & argento perulis. lapidibus preciosis & mercimonijs & de multis alijs ac moribus & consuetudinibus gentium secundum quod inteligere potuistis Set tarnen quia liber noster non est expletus de hijs que in eo scribere uolumus quoniam adhuc omnia facta Jndorum desunt que bene notificanda sunt hijs qui ea nesciunt & ignorant quia ibi sunt multa diuersa & extranea que in aiio mundo alicubi non aparrent & ideo bene dicendum est/ & est utile in nostro libro per ordinem declarare Et aperte dicetur prout dominus marcus paulo uidit & dixit per ordinem. Et Noueritis quod dominus marcus paulo fuit in partibus yndie tanto tempore conuersatus quod taro ex auditu quam ex uisu satis potuit de Jndorum moribus & esse ad plenum cognoscere & uidere. verumtamen ibi sunt taro mirabilia quod multum mirabuntur auditores. tarnen ipsa ponemus in scriptis per ordinem secundum quod sepedictus dominus marcus paulo ea retulit esse uera incipientes secundum quod per uos poterit comprehendi if Hic Jncipit liber trattare de Jndia in quo declarantur mores & consuetudines habitantium in ea & mirabilia multa/

hic tractas de Jndia

lvi