National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0080 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 80 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

         

 

possent consegui detrirentum set tantum frequentauerunt locum ilium de die in diem dominj Mapheus & marcus se domesticantes cum eis & de eorum negotijs inquirentes. quod inuenerunt eos xpistiana[m] legem tenere nam ipsi habebant libros & isti dominj Mapheus & marcus legentes in ipsis inceperunt scripturam interpretari & traslatari de uerbo ad uerbum & de lingua in lingua[m] ita quod inuenerunt esse uerba psalterij I tunc interogauerunt eos unde legem & ordinem ilium haberent qui respondentes dixerunt. Ab antecesoribus nostris habebant itaque in quodam eorum tempio depictas yinagines tres qui tres apostoli fuerant ex septuaginta qui per mundum fuerant predicando & illos dicebant antecesores suos in ilia lege antiquitus informasse. & quod iam per anos septingentos apud eos erat fides illa seruata. set multo tempore sine doctrina fuerant quare principalia ignorabant tarnen istud tenemus a predecessoribus nostris videlicet quod secundum libros nostros celebramus & reuerentiam facemus istis tribus scilicet apostolis. tunc dixerunt dominj Mapheus & marcus uos estis xpistiani & nos sumus similiter xristiani. consulimus uobis ut ad magnum can mitatis & exponatis ei condicionein uestrarn ut ipse cognoscat uos & uos positis legem & ordinem uestrum libere retinere nam propter ydolatros non bene audebant eorum legem palam exprimere nec tenere. miserunt itaque duos ex eis ad magnum can & dominj mapheus marcus*I & ipsos instruxerunt quod se prius presentare[n]t Sir° cuidam qui capud erat xristianorum in curia magni can. ut eorum esse coram dominj presentia declararet & ipsi nuncij sic fecerunt set quid coram magno can fuit ille qui capud erat xristianorum istos denuncians esse xristianos & quod debea[n]t pro xristianis in suo dominio confirmari. & hoc intelligens qui erat capud ydola adorantium ex aduerso mouit questionem dicens quod hoc non debebat esse Nam supradicti erant ydolatri & fuerunt semper & pro ydolatris habebantur. & sic coram domino super hoc questio magna fuit. finaliter dominus yratus faciens omnes abire ad se iusit nuncios uenire. eos interogans utrum xpistiani esse uellent uel ydolatri. qui responderunt quod si sibi placeret. & contra magnificenciam eius non esset uolebant xristiani esse sicut sui fuera[n]t predecesores tunc magnus can precepit eis fieri priuilegia qualiter pro xristianis debeant appellaril & xpistianitatis ualeant normam/ quicumque sub ista reg[u]la continentur. nam inuentum fuit quod per prouinciam manni hic & illic erant familie plures septin-

gentis milibus que regulam huiusmodi sectabantur //   

DJcto de ciuitate fugui nunc dicere & narare uolumus de ciuitate & portu caytum. Nam cum disceditur a fugui supradictum flumen transitur. & itur sex dietis per syrocum inueniendo continuo multas ciuitates & castra in quibus inuenitur de omnibus uictualibus habundanter ibi sont montes uales

* mapheus & marcus & ipsos accidentally, for mapheus & marcus & ipsos So read : mapheus & marcus I ipsos

   

git

 

liv