National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0083 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 83 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

A

53`'°   ostquam narauimus de tot prouincijs & teris prout1 superius audiuistis dimite-

mus ergo de illarum materia & incipieinus intrare in Jndiam causa referendi omnia mirabilia que ibi sunt. & primo narabimus de esse nauium mercatorum euntium & redeuntium de india sunt enim naues ille taliter ordinate

primo noueritis quod constructe sunt de ligno Abietis & çapini & habent coperturam unam pro quolibet. & super coperturam sunt in aliquibus plures lx cameris

  •   in aliquibus pauciores secundum quod naues su[n]t maiores & minores & in singulis cameris potest unus mercator ad suum comodum permanere habent unum amplustre & arbores quatuor & multociens addunt arbores duas que leuantur

  •   ponuntur quociescumque uolunt. habent insuper alique naues videlicet que maiores sunt bene tresdecim colcos id est diuisiones ab interiori parte cum firmis aseribus factos simul incastratis itaque si accidat nauem casu fortuito in aliquo loco frangi videlicet quod aut feriat in saxo aut cete piscis. propter escam in earn percuciens ipsam frangat quod sepe contingit. Nam dum nauis in nocte nauigans aquam faciens inundare. per(?) prope cete transeat cete uidens aquam dum mouetur de tete pisce albere. putat sibi fore cibum & uelociter progrediens ferit in nauem & sepe nauem frangit in aliqua parte sui & tunc aqua intrans per fracturam discurit ad sintinam que nunquatn permanet aliquibus ocupata & tunc inueniunt marinarij in qua parte fracta sit nauis .

& tunc coitus uacuatur in aliosi

54r°      & tunc coitus uacuatur in alios/ qui iili fracture re-
spondet nain aqua non ualet de uno colco ad alium pertransire taro sunt former intraclusi. & tunc aptant ibi nauim & mercimonia euacuata ibi reponunt. Naues uero taliter sunt clauate nain omnes sunt duple videlicet quod habent tabulas duas una supra aliam circumcirca ipsas. & sunt calcate intus & extra & sunt bene clauate cum clauis fereis. Jnpegolate non sunt quia non habent picem. set taliter ipsas ungunt Accipiunt calcem & canapum quod minutim incidunt & pistant simul omnia ista cum quodam oleo arboris mixta. Et posquam ista tria simul pistata sunt. simul se retinent admodum uisci. & de istis ungunt naues. & ualet melius quam pix Jste quoque naues requirunt alique marinarios trecentos alique ducentos. alique cl alique plures alique pauciores secundum quod naues sunt maiores & minores Jpse quoque multo maius portant pondus quam nostrates.

  •   iam tempore preterito erant naues maiores quam sint nunc ad presens. quia maris inpetus insulas taliter in pluribus lotis dirupit/ quod aqua non inueniebatur in multis lotis suficiens nauibus illis taro grandibus quare sunt (acte nunc minores ducuntur quidem cum remigibus & cum quolibet reinige uogant quatuor uogatores. Jttem naues iste maiores secum ducunt duas & tres minores quarum

54v° alique ducuntur a lx marinarijs alique a lxxx alique a c que multas mercationes

lvii