National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0081 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 81 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

51v° & planicies. habent etiam magnos I lucos in quibus sunt multe arbores de quibus camphoram faciunt & habent aucupationes & uenationes auium & bestiarum multas viuunt de mercimonijs & artibus sunt sub dominio magni can adorant adorant ydola ydolla . & respondent ciuitati fugui . Et cum itum est supradictis sex dietis inuenitur quedam ciuitas nomine çaytum multum nobilis & magna. & in ista ciuitate est portus ad quem omnes naues de india cum mercimonijs multis caris descendunt videlicet lapidibus preciosis magni ualoris & cum multis perulis grosis ad istum portum ducuntur & portantur mercimonia in tanta quantitate quod est mirabile ad uidendum. Et ab ista ciuitate istius portus feruntur per totam prouintiam mançi Et per una[m] nauem de pipere honeratam que de alexandria in xpistianitate ducatur. ad hunc portum ducuntur plures centum quoniam iste est unus duorum portuum qui reperiantur in mundo ad quem mercimonia plura feruntur. Et magnus can in hac ciuitate & portu rectutudine[m] magnam percipit quoniam omnes mercatores qui de india ueniunt dant de omnibus mercimonijs lapidibus & perulis decem de centum videlicet decimum omnium rerum naues quidein accipiunt pro eorum soluzione videlicet pro pensione mercimoniorum subtilium triginta pro c°. & de pipere accipiunt xliiij & de ligno aloe & alias mercimonijs grosis xl pro c° ita

52r° quod mercatores inter pensionem & rectitudinem magni cani bene dant medietatem omnium que aportant. flumen quod intrat in portum çaytum est ualde magnum & amplum & ualde raptanter curit. ita quod propter uelocitatein ipsius multos alueos sibs facit id est in plures ramos in pluribus diui[di]tur locis. & supra istud flumen sunt quinque pulcerimi pontes quorum maior durat in longum bene per miliaria tria set* locum in quo flumen in plures segregatur ramos & sunt pontes pons .3 .miliarium per hunc modum construti. nam eorum moreli sunt de magnis saxis uno super aliud positis & taliter laboratis. quia in medio saxa illa sunt grossa & uadunt a capitibus tenuando. ita quod eorum capita sunt accuta tam uersus mare. propter magnum refluxum ipsius maris quem facit dum refluit uersus cursum fluminis/ gentes uero ciuitatis cayton adorant ydola & sunt sub dominio magni can. ipsa adorant ydola est terra magni solatij . ad ipsam ciuitatem veniunt omnes de india superiori causa faciendi se depingi videlicet cum acubus ut alias dictum est Et etiam in hac patria prouincia quedam ciuitatist nomine Tinçu. ubi fiunt parasides de porcelanis in magna quantitate pulcriores que que possint inueniri. & in illa4 ciuitate fiunt preterquam in ista & ab ista ciuitate feruntur per mundum in multas partes & sunt ibi multe & pro bono foro ita quod pro u[n]o grosso veneto haberentur tres parasides ualde pulcre & parascides iste de huiusmodi terra fiunt videlicet

* Read : secundum

t Read perhaps : hac predicta prouincia quedam ciuitas est + Read : nulla

lv

+' i