National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0136 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 136 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

postmodum filia ueniebat ad regem in una cocta corij cerui multum ornata. Et tunc ueniebat domicellus similiter in cocta corij. conuentio talis erat videlicet quod si domicellus ipsam posset deuincere ita quod faceret ipsam in terram cadere propter uires suas ipsam in uxorem habebit. Et si filia regis deuinceret domicellum debebat habere centum equos ab ipso uel plures secundum quod iuuenis proferebat. Et per Nunc modum fuerat domicella lucrata pignora quam plura . ymo diuulgabatur quod lucrata fuerat plura decem milibus equorum nec inuenerat aliquem qui eam deuincere ualuisset

Et hoc non erat mirabilet

Et hoc non erat mirabile/ quia de suis membris erat tan-1112r° bene disposita. & de suo corpore tain magna/ quod uidebatur quasi gigans. Accidit enim quod filius cuiusdam diuitis regis qui multum erat pulcer & Juuenis. uenit cum pulcra societate/ & secum duxit mille equos calde pulcros causa experiendi domicelam. Et cum filius istius regis illuc uenisset dixit quod se uolebat cum domicella experiri. de quo rex caydu ualde fuit gauisus quia libenter uoluisset/ quod habuisset suam filiam in uxorem. quia sciebat quod filius regis erat. Et rex Caydu dicere fecit filie sue clam quod se uincere dimiteret. set filia dixit quod hoc non faceret cliqua causa mundi. quadam uero die rex cum regina simul fuerunt. Et multi hommes & mulieres in salla magni tentorij. & uiderunt filiam regis caydu. & filium alterius regis qui erant tam pulcri/ quod erat mirabile ad uidendum. Jste quidem domicellus erat tam [fortis] & potens/ quod nulluni inueniebat qui contra ipsum posset uiribus sustinere Et cum domicellus & domicella fuerunt in sala ubi erat tanta gentium multitudo prout superius dictum est. conuentio facta fuit/ quod si domicellus uinceretur deberet amittere mille equos quos secum duxerat ob istam experientiam. Post hec domicellus & domi-cella inuicem se ceperant. & omnes qui hoc uidebant dicebant I quod uolebant ut I I 2y ° domicellus obtineret ad hoc ut esset uir filie regis. & hoc idem rex & regina mirabiliter afectabant. Et postquam duo preditti inuicem capti fuerunt unus atrahit hac altera iliac. set taliter accidit quod filia regis ipsum deuicit. & eum ad terrain deiecit. Taliter uero filius regis fuit deuictus. & predictos mille equos amisit. de quo omnes astantes mesti fuerunt. Rex caydu duxit istam filiam suam que filium regis deuicit in multa prelia & in toto prelio nemo erat qui plus ipsa ualeret Et quam pluries ista domicella ibat inter inimicos & capiebat unum militem suis uiribus quern ad suas gentes ferrebat. Et hoc pluries accidit. Nunc de ista filia regis caydu diximus & de ipsa atnodo diinitentes ulterius procedemus & de quodam magno bello narabimus quod fuit inter regem caydu & agonem filium abaga/ dominum videlicet leuantis secundum quod poteritis audire : I hic naratur qualiter abaga mitit Argonem in exercitum

cx