National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0098 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 98 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

~

a

iN

~

uobis quoddam ineptum quod commisit. vidit itaque unam pulcram mulierem que uxor fratris erat. quam aripiens retinuit pro se. & frater qui sapiens erat in pace substinuit. nec scandalum ei comouit. Et hec fuit causa. quia tarnen multocies in procinctu fuit contra ipsum gueram comouendi . set mater eorum eis ostendebat mammas dicens . si inter uos scandalum mouebitis incidam michi mammas que uos enutriuerunt. & sic remanebat questio. Jttem uobis extraneum nouum dicemus videlicet quod iste rex multos habet fideles in hunc modum quia sunt fideles regis in hoc mundo & in alio secundum quod referunt Et de hoc audietis mirabile. Jsti fideles seruiunt regi in curia. & equitant secum & habent magnum dominium & locum erga ipsum . Et quocumque rex uadit. isti ipsum asotiant. & habent magnum dominium in toto regno & cum rex moritur. corpus ipsius comburitur. Et tunc omnes isti sui fideles se sirnul in ignem proiciunt cum rege Et cum ipso comburruntur causa assotiandi ipsum in alio seculo . Est etiam in hoc regno consuetudo talis quod cum rex moritur multuln relinquit thesaurum & filij qui succedunt non tangunt de ipso. ducunt enim ego possideo totum regnum patris mei & omnes gentes. ergo bene possum michi procurare thesaurum quemadmodum ipse fecit. Et1 per hunc modum non tangunt 70r° thesaurum. regum istius regni [set] unus alij dimitit/ & quilibet congregat thesaurum. quare tantus thesaurus habetur in regno. Jttem in hoc regno non nascuntur equi & ideo totus thesaurus quern recolligunt uel maior pars consumitur inueniendo* equos. & dicemus qualiter. noueritis itaque quod equi de cormos de Qisci. dufar de descer. & de adan & de alijs prouincijs habent multos equos. Et mercatores istarum prouinciarum inueniunt bonos equos & onerant naues de ipsis & portant isti regi & fratribus suis qui quatuor reges sunt. & uendunt unum bene quingentis sadijs auri. & pluribus & paucioribus secundum quod equi sunt. Et iste rex bene emit singulis annis plures equos duobus milibus. & fratres eius totidem. & in capite anni nullus ipsorum habet centum. nam omnes moriuntur quoniam eos nesciunt custodire. non habent marescalcos. quare mala cura & custodia moriuntur. Et mercatores qui equos istos ducunt ad uendendurn . non ducunt neque ire dimitunc ad partes illas aliquem mareschalcum. nam gaudent quod equi breuiter moriantur ad hoc ut equos suos possint uendere sicut uolunt Jttem in hoc regno talis consuetudo est quod quando aliquis aliquod maleficium comiserit propter quod mori censeatur & dominus uelit facere ipsum mori. ipse tunc dicet qui moriturus est. quod ipse met se uelit occidere. I ad reuerentiam & 70V° honorem talium ydolorum. cui oficiales dicent sibi placere. tunc omnes consanguinei & amici illius qui se interficere debet ponunt ipsum super quandam cathedram. Et iuxta apponunt duodecim gladios siue cultelos. tunc portant

*Read : in emendo (F: en achater) And just below read : quod illi de cormos de Qisci. de dufar descer.