National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0072 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 72 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

quedain ciuitas girat miliaria centum habet duodecim milia pontium pro maiori parte de lapidibus

43r0

o

43v

tinentiam scripturarum per seriem narabimus ordinate secundum quod ego marcus paulo propri[j]s oculis ipsas vidi primo quidem continebatur in eis quod ciuitas Qinsay in circuitu suo girat miliaria centum tere & habet duodecim Inilia pontium pro maiori parte de lapidibus. quia aliqui de legnainine sunt constructi sub singulis quorum uel pro maiori parte transiret nauis una sub arcu grandis & magna. per alios vero possent transire minores & nullus miretur si tot sunt ibi pontes. nam ciuitas tota est sita in aquis & circumdata aquis & ideo necesse est ut sint ibi tot pontes ad hoc I ut gentes possint per ciuitateml quacumque pertransire. Jtem continebatur in scripturis quod in ciuitate ista erant duodecim maneries arcium que sunt magis principales & pre alijs maiorem habens curssum. nam alie sunt quamplures. set quelibet istarum duodecim artium habet duodecim mille ypothecas id est duodecim mille domos pro arte qualibet predictarum in singulis quarum domorum siue stationum pro minori manent decem homines ad illas artes exercendas. & in aliquibus sunt xv. in aliquibus xx xxx & xl. nec credatis quod omnes sint magistri set homines qui faciunt precepta magistri & patronis. Et hoc est necessarium quoniam ab ista ciuitate multe alie ciuitates prouincie de necesarijs fulciuntur. Jn ea sunt tot mercatores & tam diuites & tanta fatiunt mercimonia/ quod nullus quantitatem posset dicere uel narare & omnes magni homines & mulieres & patroni siue ypothecarum magistri nullum opus propri[j]s manibus operantur set omnes permanent absoluti & nitidi quemadmodum forent principes & barones. Et eorum uxores etiam sunt multum angelice. Sanccitum erat itaque per factur regem dicte ciuitatis & prouincie tempore quo regnabatl quod quilibet deberet exercere artem sui patris & si quis haberet centum milia bysantiorum oportebat ipsum artem patris exercere. non equidem credatis quod ipsos oporteret propri[j]s manibus laborare. set homines retinere ut dictum est superius ad dictam artem exercendam. set ad hoc per magnum dominum minime compelluntur nam si homo artifex in tantas creuerit diuicias quod artem suam derelinquere possit & uellit per nullum ad artis exercitium amplius coartatur. Nam magnus can hanc rationem assignat/ si homo quia pauper aliquam artem exercez. nam aliter se non potest de necessarijs substinere & tempore procedente sibi taliter prosperetur fortuna quod absque exercitio sue artis possit suam uitam ducere honoratam/ cur si non vult ad artem exercendam debet compelli incongruum enim & iniustum uideretur/ ut si dij in bonis sibi succedant quod homines debeant contraire/ est etiam in hac ciuitate quidam lacus pulcerimus & magnus girans in circuitu miliaria triginta circum lacum sunt edificata multa pulcra palatia & domus tain bene constructa quod non possent ese melius ordinata que sunt virorum nobilium & magnatum. surit etiam circum lacum multe abbazie & monasteria ydolorum. Jtem in medio lacus insule due sunt in quibus sunt constructe palatia

xlvi