National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0100 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 100 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

72r°

4

72vo

hereticus teneretur. Et debetis scire quod in comestione solummodo dexteram manum exercent nec cuir sinistra aliquid tangunt de cibo . & omnia munda & pulcra cum manu dextera operantur & tangunt nam officiunt sinistre est solummodo circa necessaria turpia & immunda. sicut tergere nares. anum & similia hijs Jtem bibunt cum bochyalibus solum & quilibet cum suo. nec aliquis biberet cum alterius bochyali Et cum bibunt. bochyale ori non apponunt set ipsum retinentes sursum eleuatum in os potationem infundunt. nec aliquo modo cum ore tangerent bochyale nec darent cum illis bochyalibus aliquibus forensibus ad potandum set si forensis secum uas proprium non habebit I si bibere uolet ipse infundent ei potationem siue uinum intra manus & de manibus bibet. ita quod manus proprie erunt cupa. Jn isto regno maxima & diligens iusticia exercetur de maleficijs quibuscumque . & de debitis talis ordo & statutum apud eos seruatur ut si quis debitor a creditore super solutionem debiti pluries requisitus cum promisionibus uadat de die in diem continue deferendo & creditor debitorem ipsum taliter uales atingere quod circum ipsum possit circulum unum signare. debitor ilium circulum non exibit nisi prius satisfecerit creditori. aut sibi faciet ydoneam cautionem & firmam quod sibi erat eadem die integraliter satisfactum. aliter uero si nsoluto* debito aut de satisfaciendo creditori eadem die non prestita cautione . debitor circulum ipsum exire temere atemptaret tanquam transgresor iuris & iusticie per dominum stabilite mortis suplicio puniretur. & hoc dominus marcus uidit in rege. nam cum ipse rex cuidam mercatori forensi de certis habitis ab eo satisfacere teneretur. & mercatore pluries requisitus propter incomodum solutionem multociens terminasset mercator quia propter eius agenda dilacio sibi erat nociva. dum quadam die rex spatiando equitaret per terram. statim paratus ipsum regem cum toto equo in terra cum uno circulo circuiuit. quod dum uidit rex/ equum suum ulterius non processit nec se mouit de loco priusquam fuerit mercatori integraliter satisfactum . Et dum gentes circumstantes sic uiderent admirate fuerunt ualde dicentes/ uidete qualiter rex iusticie obediuit. quibus rex. Ego qui iusticiam hanc stabiliui. frangam ipsam. quod contra me esset. ymo eam debeo pre alijs obseruare Jttem noueritis quod maior pars illarum gentium sibi precauet potare vinum & ille qui uinum bibit non recipitur in testeur. neque Ille qui nauigat per mare. dicunt enim quod ille qui nauigat per mare desperatus sit. & ideo ipsum in testem non assumunt nec testimonium suum ualet. Jttem luxuriam peccatum non reputant. Jbi est taro intensus callor quod mirabile est. & ideo uadunt nudi. non habent pluuiam nisi solummodo de mensibus Junij. Julij & augusti & nisi foret aqua quam pluit istis tribus mensibus. esset ita intensus callor quod nullus posset euadere. set propter illam pluuiam calor ali-

Read : si non soluto or, si insoluto

I

i