National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0084 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 84 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

Insula.

portant. & iste minores sepius iuuant trahere maiores cum funibus id est sartijs. quando remigijs ducuntur & etiam cum ducuntur uelis si uentus regnet aliquantulum ex trauerso quia minores precedunt maiorem & ligate cum funibus trahunt ipsam. set si uentus spiret ex directo non nani uela maioris nauis impedirent ne uentus feriret in uela minorum & sic maior supracederet minores. Jtem ducunt iste naues bottellos paruos bene decem propter ancoram & causa capiendi de piscibus & faciendi seruitia queque nauis . & omnes istos batellos nauis ducit iuxta se ligatos per aquam . Et quando nauis debet aptari & nauigauerit uno anno uel pluri & reparatione indigeat taliter ipsam aptant. affigunt(?) itaque circumcirqua nauim tabulam unam supra predictas duas priores. ita quod sunt tres & caltant ipsas & ungunt. & hec aptatio quam faciunt. ad aliam uero aptationem aliam afigunt tabulam. sic procedendo de reparatione ad reparationem usque ad numerum sex tabularum . & ab inde nauis contempnitur nec amplius cum ipsa nauigatur per mare dicemus itaque uobis qualiter quando nauis aliqua debet iter pergere. experitur utrum in illo itinere negotia sibi succedant prospera uel aduersa. homines uero nauis habebunt unam cratem id est unum graditium de uiminibus &. in quolibet angulo & latere ipsius cratis erit ligata una fùnis ita quod erunt I otto funes 55r° & omnes ligate erunt ab alio capite cuna una sartia longa. item inuenient aliquem stultuin uel ebrium & ipsum ligabunt super cratem. quia nullus sapiens nec sincerus ad periculum illud se exponeret. & hoc fit quando uentus regnat intensus ipsi quidem errigunt cratem in opositum uenti. & uentus cratem eleuat. & portat ipsam in altura & homines per sartiam longam tenent . & si cratis dum est in aere uersus cursum uenti declinet. ipsi aliquantulum sartia[m] ad se trahunt. & tune cratis erigitur & ipsi sartie cedunt. & cratis ascendit. & si iterum declinet tanto sartiam trahunt donec cratis erigitur & ascendit & ipsi sartie cedunt. ita quod per hunc modum tantum ascenderet quod uideri non posset. dummodo foret sartia tam longa per hunc modum experientia ista fit. videlicet quod si cratis directe asendens tendat in altum. dicunt quod nauis pro qua illa experientia facta erit. iter facies expeditum & prosperum & ad illam omnes mercatores concurunt causa nauliçandi & eundi cum ea. & si cratis ascendere non ualuerit in nauem pro qua expertum fuit nullus mercator uolet intrare quia dicunt quod iter suum perficere non posset. & sibi incumberent multa mala quare nauis illa in portu remanet illo ano nunc diximus de nauibus in quibus mercatores in indiani uadunt & redeunt nunc dicemus de yndia set tarnen prius dicere uolumus de quibusdam insulis existentibus

in mari occeano ubi sumus ad presens//   I

ypingu est quedam insula in leuante. que distar a terra & est in alto mari 55V° .Md. miliaribus. & est ualde magna insula. cuius gentes sunt albe. & de pulcra manerie & pulcre adorant ydolla. & se manutenent per se iptos

adorat ydola