National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0134 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 134 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

~•

7.0

I09V°

hic naratur de prelio

Å,

bellum incipere donec naccarre pulsentur set statim cum sonant bellum incipiunt.

habent insuper tartari talem consuetudinem/ quia cum ordinati sunt & expectant sonitum naccarrarum . canunt & pulsant instrumenta quatuor cordarum multum dulciter & faciunt magnum solatium expectando bellum continuo. Et ob istam causam arabe partes que erant ordinate & prestolabantur prelium & sonitum naccarrarum canebant tam bene & tam dulciter quod erat mirabile ad audiendum.

cum uero per hune modum aliquantulum permansissent & prestolarentur sonitum naccarrarum . Jnterea naccarre ab utraque parte sonare ceperunt . Et gentes nullam moram fecerunt set una gens in aliam ruit & manus apposuerunt ad arcus & sagitare ceperunt. & aer spissus erat de sagitis ut pluuia. Tunc uideri possent multi hommes & equi uulnerati ad mortem. tunc audiri posset clamor & tumultus tam magnus quod mirabile erat. & certe bene uidebantur inimici mortales. Et dum h[ab]uerunt sagitamentum non cessauerunt sagitare illi qui de suis personis se poterant adiuuare. nam ibi erant mortui & uulnerati ad mortem in maxima quantitate ita quod in mala hora inceptum fuit prelium ab utraque parte/ tot ab utraque parte fuerunt occisi Et cum sagitauerunt omnes eorutn sagitas manus apposuerunt ad enses & clauas & unus I in alium irruebant. & ceperunt sibi inuicem imprimere magnos ictus cum ensibus & clauis. & inceperunt prelium pessimum & crudele. Tunc uideri possent ictus maximos elargiri & recipi. tunc uideri possent pedes & manus incidi. tunc uideri possent multi hommes in terram cadere mortui . Nam postquam belum inceptum fuit cum ensibus parua mora fuit quod tota terra coperta erat hominibus uulneratis & mortuis. Et sine dubio rex caydu de suo corpore maximas probitates exercuit & si ipse solummodo non fuisset sue gentes pluries de campo fugissent. & debelati fuissent set ipse tam bene in omnibus se habebat. & gentes suas taliter ortabatur/ quod se uiriliter manutenebant. Ab alia uero parte filius magni dominj . Et filius fili] presbiteri Johannis etiam se bene in omnibus habuerunt. Jstud quidem fuit magis crudele prelium quod unquam de tanta gente inter tartaros extitisset vtraque gens etiam totis uiribus conabatur una aliam debelare. & ideo utraque pars ultra posse conabatur. set hoc nil ualuit quod una pars posset aliam debelare. Et belum durauit usque ad uesperas/ quod una pars alteram de campo expelere non ualebat set ab utraque parte tot fuerunt occisi quod erat quedam pietas ad uidendum. quoniam in mala hora fuit inceptum illud prelium pro utraque parte I quia multi hommes fuerunt mortui. multe domine uidue. & multi pueri orphani. Et cum belum tantum durasses prout superius audiuistis/ oportuit ergo quod prelium remaneret.

disceserunt & redierunt ad campos tam fessi/ quod omnes maiorem oportunitatem habebant quiescendi quam belandi. Jn notte quieuerunt libenter propter laborem quem in illo prelio illa die substulerant. Et in mane rex caydu/ qui iam audiuerat

o

IIOr

o

Hoy

CV111

.

  • '

.y.

. w

. •