National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0035 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 35 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

uersus deum suum in tam modico fidei ut est granum sinapis sit fidelis/ quare x dierum terminum uobis asigno infra quern aut montes ibi astantes facietis uirtute uestri dei ut dicitis remoueri aut nostram asumpseritis legem quam macometus propheta noster nobis reliquit. qua asumpta salui eritis ipso facto. vos faciam seuo martirio trucidari & sic eos reinisit/ cum uero xpistiani talia

6r° audiuissent turbati sunt ualde & mori timuerunt tarnen pleneI confidentes in eorum redemptore quod eos de hoc periculo liberabit/ & dilligens inter se habuerunt consilium nulum preuidentes remediuln preter quam preces porigere sumo deo ut eis misericordie sue manum porigeret tunc omnes diuinis orationibus non uacabant & sic perseuerantibus ipsis cuidam episcopo fuit in so[m]pnis diuinitus reuelatum ut ad que[m]dam cerdonem monoculum cuius nomen ignoranter tacetur premuniendum accederet qui uirtute diuina monti preciperet ruituro & statim pro cerdone miserunt quibus respondit quod ad hoc dignus non erat tarnen instantibus xristianis cerdo asensit/ qui erat homo bone uite & honeste. Et quid accidit sibi dum semel quedam mulier ad eum pro emendis subtelaribus accesisset ipse cerdo ut dare posset eius pedi subtelares conformes cruris & pedis sibi fecit formam ostendi quibus ostensis dum ad partes illas esset pulcerima. ipsis uisu affixo scandalum passus est tunc uero cerdo considerans uerbum euangelij si oculus tuus scandaliçat te erue eum & abicias abs te rouliere remisa statim cum quadam cuspide sibi oculum dextrum effodit/ & facto die termini Lotus populus xristianus ofitijs prius sole[m]pniter celebratis cum magna deuotione quousque ad montes planitiem acceserunt crucem preferentes altissimi creattoris & ibi cerdo leuatis manibus uersus cellum creatorem suum prece humilima requisiuit perfectaque oratione dixit Jn nomine patris & filij & spiritus sancti tibi monti precipio quatenus per uirtutem sancti spiritus illico ab inde discedas qui subito per miliare

6v° unum uersus planiciem ruens de sumo I mirabiliter omnes saracenos expauit tuncque calif oculte rode ad fidem xristi conuersus est semper crucem celatam ferens sub panis ob reuerentia uero predicti cerdonis & gratie tunc obtente semper de cetero aniuersarij diem miraculi huius/ xpistiani nestorinj & Jacopiti solempniter celebrant continue in uigilia ieiunantes/ nota quod xristiani armenj nestorinj & Jacopiti diferunt in certis articulis/ ymo ex hoc unus alium repudiat & aborret. // Hic naratur de esse nobilis ciuitatis thoris .

Thoris est quedam ciuitas magna sita in quadam prouincia yrach nomine in qua quidem multe alie sunt ciuitates & castra set quia thoris nobilior est ideo de eius esse tractatur ad presens in ea quidem habitantes ducunt de mercimonijs & artibus uictum suum. nam ibidem laborantur diuersi drapi aurei & syricci magni ualoris . reperiuntur etiam ibi lapides preciosi & perule habundanter/ & multe maneries gentium ibi sunt admixte. nam ibi nestorini.

quod cerdo oculum dextrum effod í t & per uirtutern spiritus sancti mons per miliarium motus est

nota quod xristiani armeni nestorini & iacopiti diferunt in certis articulis ymo ex hoc vnus alium repudiat aborendo.

hic sunt multe gentes ad-

1X

1