National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0057 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 57 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

moduin orbate nascitur ibi çinciber & canula habundanter nascuntur & alie species multe de quibus ad nostras partes alique non feruntur/ Et discedendo a ciuitate Ghindu itur quousque ad confines prouincie circa per xv. . dietas inueniendo casamenta & castra multa uenationes & aucupationes quam plures & gentes supradictos mores obseruant in fine dictarum dietarum inuenitur quoddam magnum flumen nomine brus finiens prouinciam nominatar . in quo reperitur multa quantitas auri de paliola. est & ibi multa canula & usque ad mare occeanum

labitur istud flumen//   

Trasacto flumine predicto intrantur in prouiciam nomine caraçan tam magna & larga quod in ea sunt septem regna diuisa & est uersus ponentem gentes ipsius adorant ydola. & sunt sub dominio magni can & filius est est* adorant ydola 28r° rex constitutus in ea qui est diues magnus & potens1 & terram suam in multa iusticia manutenet. quia sapientia & probitate multa ornatus. & a supradicto flumine discedendo versus ponentem itur per .v. dietas inueniendo semper multas ciuitates & castra in quibus nascuntur boni equi. Jpsi uiuunt de bestijs & fructibus tere loquelam habent per se que potest dificiliter comprehendi. perfectis uero v dietis inuenitur magistra ciuitas capud regni nomine yaci quod ualde magnum est & nobile in eo multi sunt mercatores & artifices. quamplures sunt in eo gentes que macometi legem obseruant sunt & aliqui xpistiani turchi nestorinj . set principales sunt ydola adorantes ibi est terra fertilis in riso & frumento . set non comedunt gentes panem de frumento quia in illa patria non est sanus comedunt autem risum & potationes fatiunt de riso multum bonas & claras que sumpte nimis cito reddunt hominem ebriatum. expe[n]dunt pro monetas porcellanas albas que reperiuntur in mari & ponuntur ad coluro canum. & octuaginta por-celane ualent saçio uno argenti quod est ualoris duorum uenetorum grosorum. habent etiam puteos salsos de quibus salem faciunt quo sale gentes omnes de contrata fruuntur & de isto sale consequitur rex multum redditum & profectum. gentes uero huius regni non curant si unus alterius tangat uxorem dum modo de

2.8v ° uxoris processerit uoluntate habent pistes I ualde magnos & multos. gentes uero comedunt carnes crudas galinarum arietum bouum & buffalorum pauperes quoque hommes pergunt ad macelurn & emunt figatum crudum sicut tunc extrahitur de animali & trucidant minutim & imponunt in salsam aleorum & statim comedunt. sic uero faciunt de alijs carnibus quibuslibet Nobiles uero uiri etiam comedunt carnes crudas/

Cum uero discedendo a predicta ciuitate yaci itum est dietis xij per ponentem inuenitur prouincia caraian & magistra regni ciuitas uocatur carayan. gentes adorant ydola. & sunt sub dominio magni can cuius filius earn adorant ydola regit. Jn ista prouincia inuenitur aurum de paliola in fluminibùs & lacubus/ in

* Read : eius est.