National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0145 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 145 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

.1;

Et post aduentum baydu non fuerunt preteriti duo dies/ quod casan cum suis gentibus illuc uenerunt. Et in eadem die inceperunt prelium pessimum & crudele.

set nil ualuit quod baydu contra casan resistere potuisset. quia postquam belum fuit inceptum multi ex hijs qui erant cure baydu uenerunt ad casan. / & belauerunt cum baydu & ob istam causam baydu debelatus fuit . & mortuus. Et casan bellum obtinuit. & fuit dominus omnium & magister. quia postquam belum obtinuit. & mortuus fuit baydu reuersus fuit ad curiani & sumpsit dominium : & omnes barones ei fecerunt omagium. & ei tamquam domino obediebant Jn hunc uero modum se habuit totum istud negotium ab Abaga usque ad casan quemadmodum audiuistis. Et noueritis quod ulan qui conquisiuit baldach & fuit frater cublay

122r° magni dominj I fuit capud omnium istorum quos superius nominauirnus nani genuit Abaga abaga genuit argonem & argon genuit casan qui nunc regnat postquam diximus de istis tartaris de leuante dimitemus ergo de ipsis. & tractabimus etiam de magna Turchya prout aperte poteritis audire. set uerum est quod nos diximus de magna Turchya totum esse supra in libro qualiter rex caydu est dominus ipsius. & ideo nichil habemus ad dicendum de ipsa & ideo discedentes ab ipsa dicemus de prouincijs & gentibus que sunt in tramontana j hic naratur de rege

canci qui est in tramontana //   

N tramontana quidem est quidam rex nomine conci qui est tartarus & omnes

eius gentes tartare sunt & manutenet rectam legem tartarorum que multum nota hic de legs tartaro-

bestialis est. set ipsam obseruat sicut cinghyscan & alij neri tartarj de quibus rulli habent deum de feltro

aliquid uobis narabimus. faciunt enim que[m]dam eorum deum de feltro qui & uxorem eins & ador-

nacigay nuncupatur. & ei faciunt uxorem & isti duo dei uidelicet nacigay & eius ant eos

uxor dicuntur esse dei terenorum. & dicunt quod custodiunt eorum bestias

segetes & bona terena Jpsi adorant eos. & quando comedunt aliqua uictualia/

vngunt os sui dei & ducunt uitam bestiarum. Jste rex nulli subditus est. uerum

4'

1

~

.

122v° est quod ipse est de progenie I cinghyscan. & est consanguineus proximus magni dominj . Jste rex non habet ciuitates uel castra set permanet semper in magnas planis & uallibus. & montibus. Jpsius gentes viuunt de latte & bestijs & non habent segetem aliquam. ipse habet magnani gentem/ set non facit prelium uel gueram cuir aliquo. set suam gentem in magna pace retinet & habet quantitatem maximam bestiarum videlicet bouum/ camelorum/ equorum & arietum/ & multarum bestiarum. habent etiam vrsos ualde magnos qui sunt albi. & stint longi pluri viginti palmis. habent uulpes totas nigras & magnas & asinos siluestres/ et cibellinos multos de quibus fiunt care pelles quas superius diximus esse taro magni ualoris.

habent insuper multos uaros & mures de pharaone in magna moltitudine & de ipsis uiuunt tota estate quia sunt ualde magni. de omnibus siluestribus habent habundantiam. quia permanent in locis deuijs & siluestribus. habet etiam iste rex

cxix