National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF Graphics   Japanese English
0065 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 65 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

libet ydolj cognoscunt & dicunt tale esse officium & virtutem ydola quidem quorum est perdita inuenire in statuas duas paruas de ligno statuunt ad modum puerorum qui xij sint anorum quas pulcris ornamentis decorant in quarum tempio manet continue una uetula apud eas ut sacrista si uero quis aliquam rem amiserit uel quia aliquis earn furatus fuerit uel quia ignorauerit in quo loco earn deposuerit aut aliquo modo earn non ualeat inuenire acceder uel mitez ad uetulam predictarn ut inquirat ab ydolis illis de re amissa cui uetula precipiet quod debeat

36r° ydola incensare & illeI incensabit. porecto incenso uetula tunc inquiret de re amissa & illa respondebunt ei secundurn quod erit de ea. tunc uetula dicet illi qui rem amiserit. perscrutare in tali loco & earn inuenies. & si quis earn acceperit. dicet talis habet earn dicas quod tibi det. & si denegabit. reuertaris ad me quia faciam quod ornino tibi restituet. alioquin procurabo quod incidetur manum uel pedem aut cadens frangetur brachium uel crus uel aliter sibi male contingat ita quod ui tibi restituere compeletur. & sic inuenitur expertum quod si qua persona furata fuerit aliquid alicui & ex quo sibi factum fuerit preceptum denegans restituere contemserit. si mulier erit dum aliquid operetur cum cultello iuxta coquinam uel aliud faciendo. se manum incidit uel in ignem cadit. aut aliud sibi contingit aduersum Si sit uir dum ligna incidit : similiter & pedem incidit & frangitur brachia uel crura uel aliud membrure Et quia iam ex experto hommes sciunt quod hoc propter furtorum denegationes sibi contingat. statim ablata restituunt/ si uero statim non respondeant dicet tunc uetula spiritus non sunt hic uade & reuerteris tali hora quia interim uenient & eos inquiram. ille reuertetur tunc hora sibi imposita. & spiritus responsum dederint uetule interim quod responsum cum quadam uoce subtili & depressa ad modum unius sibilli susurando proferrunt uetula tunc eis multas gratias in hunc modum nam manus coram eis eleuat dentes ter repercutiet quasi dicat o res quam digna quam sancta

36v° & quam virtuosa Et dicet illi qui equos amiserit uadas ad talem locum' et ibi eos

inuenies uel latrones in tali loco eos inuenerunt & secum ipsos abducunt per talem I'

partem curras & inuenies eos. & ad punctum sicut dixerit inuenitur. ita quod per hunc modum nichil amititur quod non ualeat reperiri & inuenies amissis hommes tunc offerunt ydolis propter reuerentiam & deuotionern forte brachium unum alicuius pani subtilis sicut esset syndonis de syrico uel deaurati Et ego marcus inueni quemdam meum anulum perditurn isto modo set non quod eis

aliquam fecerim oblationem uel homagium./   

uando a Tundinfu disceditur. itur septern dietis versus meridiem inueniendo continuo multas ciuitates & castra Nobiles & magnas & mercationum multarum & artium Jn eis surit diuerse aucupationes & uenationes auium & bestiarum omnium rerum habundantiarn habent Et cum itum est

-~ _ ~~

x

tir

~r,~

.