National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0054 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 54 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

adorant ydola

columpne de marmore que columpne substinent pontium coperturas quia omnes pontes pulcerima habent tecta de lignamine/ toto pulcerimis picturis rubei coloris 24v° depicto quorum copertura est cum tegulis Et per longum cuiuslibet pontis ab utraque parte sunt pulcerime stationes & ypothecarie in quibus fiunt & exercentur quelibet artes & mercimonia. de rectitudine illorum pontium magnus can maximum percipit redditum & prouentum iuxta asta flumina & per circumstantias multe sunt ciuitates & castra. & in ipsis fluminibus nauigia multa in quibus ad predictas ciuitates multa mercimonia feruntur & referuntur gentes uero ciuitatis & prouincie syndinfu ydolatre sunt. & discedendo a dicta ciuitatc equitatur quinque dietis per planicies & uales inueniendo casamenta & castra multa & burgos quorum homines uiuunt de redditu & profectu terrarum. inueniuntur ibi leones/ vrsi & alia siluestria quam plura. viuunt etiam homines de artibus nani ibi laborantur syndones & alij drapi & cum itum est istis quinque dietis inuenitur quedam prouincia deuastata nomine thebet per istam contratam xx dietis equitatur continue inueniendo huiusmodi siluestria multa scilicet leones ursi & alia. nec inueniuntur hospitia & uictualia nisi forte in omni tercia uel quarta dieta in quibus de uictualibus fulciuntur Jn capite uero xx dietarum inueniuntur casamenta & castra multa & burgi per dirupta montium firmata habent itaque gentes ille talera consuetudinem in nubendo. videlicet quod nullus homo aliquam uirginem modo aliquo acciperetI in uxorem. Nam roulier siue domicella que non fuerit ab aliquor viro cognita dicitur apud eos dijs fore ingrata. quare propter hoc homines abhorrent eas & de ipsis non curant quia si eorum ydolis essent grate. eas homines concupiscerent & affectarent Et ideo taliter fatiunt domicelle quia quando extranee gentes per illam patriam transeuntes tendas suas causa hospitandi tetenderi[n]t dicte domicele/ que quandoque in una comitiva erunt xx & xl accedent quousque ad tendas. Et se hominibus illis consentient. homines uero cum eis solaciabunrur ad libitum & ibi de eis facient suum uelle set ad alium locum ipsas secum ducere non ualent. Et quando cum eis solarium habuerint uelle suo & discedere uelint eorum uiam ituri oportet ut quilibet mulieri cum qua cubuerit aliquam çoiain uel signum largiatur quod ostendere ualeat quando nubet uidelicet quod dilecta fuerit & habuerit amatores Et sic quamlibet domicelam oportet quam plura ex istis signis ad pectus habere appensa. si uolet accipi in uxorem. & domicella statini cum est aliquod signum lucrata ipsum appendit ad pectus. in testimonium quod earn carnaliter cognouerint multi uiri. Et que plura huiusmodi habet signa libentius accipitur in uxorem. Nam apud deos magis dicitur graziosa. Et ex quo per Nunc modum sunt mulieres huiusmodi maritate mariti multuin retine[n]t eas taras. & ex tunc non I est aliquis qui ausus sit alterius tangere uxorem & ualde sibi 25v° cauent . gentes adorant ydola & sunt perfide & inique quia depredari & male altere