National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0150 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 150 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

& hoc erat necesse quia multe gentes erant ibi in campestri I prelio ad belandum. 127r° Nain vlau & bercha erant de potentioribus dominas qui reperirentur in mundo & erant afines proximi. & de imperiali progenie cinghyscan. /

Jtein prelium quod fuit inter vlau & berca.   

Et cum isti duo reges magni cum omnibus gentibus suis permansissent aliquantulum ita prope. & nil aliud prestolarentur. quam prelium inchoare. & multum affectarent audire sonitum naccararum. parua mora fuit quod naccarre sonare ceperunt. Et statiin curo audiuerunt sonitum naccararum nullam morarn fecerunt. set statico una pars in aliam irruit: & sagitare ceperunt. Tunc uideri possent sagite ab utraque parte spisse ut pluuia. Tunc uideri possent multi hommes in terrain cadere mortui & non cessauerunt sagitare donec habuerunt sagitas. & ita tota terra erat coperta hominibus uulneratis & mortuis. & cum omnes eorum sagitas sagitauissent apposuerunt manus ad enses & clauas & unus in alium irruebat. & inceperunt prelium pessimum & crudele. Nam ibi mortui fuerunt tot hommes quod magnum tempus elapsum est/ quod tot hommes in uno prelio non fuerunt mortui. rumor & tumultus erat immensus. & non poterat ira nisi super cadauera quia terra tota coperta erat cadaueribus & sanguinolenta. Rex uero vlau qui multum erat probus & ualens pro armis tam bene se in illo prelio habuit quod bene uidebatur homo qui teram manutenere deberet & coronam I & immensas exercuit probitates/ et sue gentes multum ortabantur quando uidebant 1277° suuni dominum tarn uiriliter se habere. & dabat audactiam tarn bene faciendi cuilibet quod hoc fuit magnum detrimentum & dampnum inimicis. vlau uero tarn mirabilia de suo corpore exercebat quod omnes erant atoniti tam amici quam inimica/ quia non uidebatur homo set tempesta[s] & fulgur et taliter vlau se habebat in prelio quemadmodum audiuistis :/ /qualiter Rex bercha se uiriliter habuit/

De rege bercha quidem uobis narabimus qualiter se habebat. nam uiriliter se habebat & se exercebat tarn ualenter & probe quod ualde laudandus erat per uniuersum orbem . set nichil ualuit sua probitas illa die. quia de suis gentibus tot erant mortue & vulnerate quod amplius non ualuerunt suffere. & ideo cum prelium luctauisset usque ad uesperas. Rex berca cum suis gentibus non ualuerunt sufere. set afugientes de campo se conuerterunt in fugam Et cum vlau cum suis gentibus uidissent quod eorum inimici conuersi erant in fugam. persequebantur ipsos occidendo & vulnerando . & taliter dampnificando ipsos quod erat quedam pietas ad uidendum. Et cum ipsos persecuti fuissent per horam reuersi fuerunt ad tendas eorum & campum. & omnes erant tam fatigati & ffesi/ quod nullus erat qui non haberet maiorem opportunitatem quiesce[n]di quam bellandi. Et cum mane crastine diei aduenit. vlau precepit quod omnia cadauera 128r°

cxxiv