National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0148 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 148 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

consuetudinem. & cum bene parati fuissent. vlau dominus de leuante iter arripuit cum suis gentibus . & tantum equitauerunt quod peruenerunt in quamdam magnani planiciem/ que est inter portas ferri & mare saray. Jn illa quidein planicie statuit1 campum suum/ bene & ordinate. & erant ibi diuites pampiliones &. trabuche. & 125r° dixit quod ibi expectabit ad uidendum si hercha illuc cum suis gentibus ueniet. & iste locus ubi erant/ est in confinibus utriusque gentis. Nunc de vlau dimitentes dicemus de berca & gentibus suis/

IQualiter bercha cuna suo exercitu iuit obuiam vlau.

uando autem rex bercha omnia sua munimina congregauit & omnes gentes

sue simul aduenerant. & sciuit qualiter. vlau cum exercitu suo discesserat.

dixit ergo quod admodo nimis posset manere. & nullam morar fecit/ set iter arripuit. et tantum equitauit quod peruenit ad planiciem ubi inimica sui campum statuerant. & statuit campum suum prope campum vlau per miliaria decem & habebat tarn pulcrum campum quemadmodum vlau. nam se quis uidisset pampiliones de drappis aureis & de sirico bene potu[i]sset dicere/ quod iam dau non uidisset tam pulcrum campum & habebat etiam plures gentes quod vlau. nam berca habebat bene circa trecenta & quinquaginta milia hominum equitum. Et cum requieuissent per duos dies/ tercia die bercha fecit coloquium inter gentes suas & fuit taliter adlocutus. dominj uos scitis quod postquam terram retinui uos tamquam filios & fratres dilexi & multi uestrum iam mecum fuerunt in multis prelij s . & magnan partem terrarum quas tenemus/ me conquirere adiuuastis. & totumI id quod teneo est uestrum quemadmodum meum postquam uero ita est 125v° quilibet ultra posse conari deberet nostrum manutenere honorem. & hucusque bene manutenemus. scitis etiam qualiter iste uir magnus & potens vlau uult contra nos bellare. & habet iniusticiam & postquam ita est quod ipse non habeat rationem. & nos ipsam a nostro latere habeamus/ quilibet ortari deberet quod prelium obtinebimus & etiam ortari debetis in hoc uidelicet quod plures gentes ipso habemus quia nos scimus firmiter quod ipse non habet ultra trecenta milia equitum & nos habemus trecenta quinquaginta milia equitum/ qui sunt tam probi & ualentes ut sui & etiam meliores. Ergo dominj Ilare uidere potestis/ quod propter omnia belum obtinebimus & postquam de tam longinquis partibus uenimus ad istud prelium faciendum/ uolo quod tercia die ab hodierna istud prelium faciamus & eamus tam hordinate & tam sapienter quod nostrum negotium de bono in melius prosperetur. & uos omnes deprecor quatenus sitis ualentes & probi. et quod nos nunc taliter habeamus/ quod totus mundus de cetero nos timeat. Nunc autem dicere plura nolo. nisi solum quod omnes rogo ut in nominate die sitis bene parati. & in bene agendo cor uestrum ponatis & taliter suum sermoneni finiuit. set nunc de bercha & suis gentibus dimitentes dicemus de vlau & hominibus suis