National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0085 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 85 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

videlicet quod a proprio rege reguntur. habent aurum in maxima habundantia. quia ibi inuenitur aurum ultra modum & nullus homo aurum de insula illa trahit. quia quasi nullus mercator uel alius de terra firma partem illam frequentat. & ideo habent tantum aurum. Et uobis dicemus inmensam diuiciarum excellentiam palatij dominj illius insule dominantis secundum quod dicunt homines scientes contratam. habet enim quoddam palatium magnum totum auro copertura. coperiunt palatia de auro quemadmodum plumbo domus nostras uel ecclesias coperimus etiam omnia pauimenta camerarum que multa sunt ibi sunt de auro ualde grossa. omnes alie partes palatij & salle & fenestre sunt ornate auro. istud palatium est ita ultra modum magnarum diuiciarum quod nullus posset ipsius ualorem aliqualiter explicare habentur etiam in hac insulla perule infin[it]e que sunt rubee rotunde perule Rubee

& grosse. que ualent quanto albe & pluri. Et in ista insula aliqui sepeliuntur cum mortui sunt aliqui comburuntur. set cuilibet qui sepelitur ponitur una ex perulis

istis in ore & talis consuetudo apud eos seruatur. habentur etiam ibi multi lapides quando sepelitur homo

56r° preciosi ista insula est taro diues quod nullo modo possent eius diuicieI computari.   ponitur in ore vnam

Et propter multas diuicias quas dicebatur magno can videlicet cublay qui nunc perulam.

regnat esse in hac insulla ipse proposuit facere earn capi & eius dominio subiugari.

misitque duos eius barones ad insulam capiendam cum magna quantitate nauium. cum equitibus & peditibus quorum baronum uocabatur unus abaccatun alter vonsanciri. isti duo barones erant sapientes & probi. qui arripientes iter a çaytum & Qinsay intrauerunt mare. & tantum nauigauerunt quod ad banc insulam peruenerunt & descendentes in terram ceperunt de planicie & casamentis multis set nondum aliquam ceperant ciuitatem. cum quoddam eis infortunium superuenit. Noueritis itaque quod inter istos duos barones multa regnabat inuidia. Nec unus secundum uelle alterius se habebat. accidit quadam die quod uentus tramontane fortiter flare incepit & illi de exercitu dixerunt si nos cum nauigio hinc non discedimus. omnes naues simul frangetur. & tunc intrauerunt naues & ab illa insula discedentes in mare per miliaria nauigarunt quatuor. & tunc incepit impetus uenti augeri & multitudo nauium erat tanta quod inter se magna quantitas ex ipsis fuit confracta.

nattes uero que cum alijs calcate non erant sed separate erant per mare. naufragium euaserunt set ibi prope erat quedam alia insula non nimis magna ad quam multi alfa insula non tam

56v° ex naufragantibus euaserunt & in maxima quantitate alij uero qui se reducere non magna

ualuerunt ad insulam totaliter perierunt & etiam in dicta insula multum de nauigio se confregit illuc a uento compulso. cum uero impetus uenti & procellarum maris furor quieuit duo barones cum nauibus que per amplum maris naufragium euaserant que erant in maxima quantitate ad predictam insulam redierunt. & in nauibus asumpserunt omnes homines qui erant honoris videlicet capitaneos centenariorum .M & xm. quia alios non poterant in nauibus collocare tot erant ipsi. postmodum

fi

lix